Latin
Cap. 4
Bernardino Telesio, De mari 15
Unproofread scanNot analysed yet
Tum &terrae Septentrionalis altitudinem è qua in magis concauam fluant oportet: quapropter Borealia maria breuiora etiam, profundiora quae consequuntur Aristoteli uidentur: quòd illa in haec sese exonerent, ueluti, inquit, in terrae partibus è locis aeditis flumina fluere uidentur; sic è totius terrae aeditionibus, quae ad Septentrionem sita sunt, plurima fluxio fit: quapropter ob effusionem profunda illa non sunt. loca porrò ad Septentrionem sita excelsa esse eo declaratur; quod ueterum Meteorologium multis persuasum fuit Solem sub terra non ferri, sed circa terram, occultari autem eum, &noctem facere, propterea quòd Terra ad Septentriones excelsa sit. Non recte Maris motuum causas ab Aristotele redditas esse.