Latin
Cap. 7
Bernardino Telesio, De mari 17
Unproofread scanNot analysed yet
mirari licet, inde Borealis terrae altitudinem colligentem, quòd antiquioribus Meteorologicis sublimius uisa sit; &sub qua sese occultet nocturnus Sol, quos longè minus obsurda, &uera interdum proferentes adeò contemptui, ludibrioque habere ubique ipse uidetur: Borealis quidem terra nusquam excelsa apparet: sed humillima uniuersa, nullis distincta montibus; plurimi igitur, longeque maximi aquarum fluxus è Meridionalibus locis in Borealia defluunt maria, talis reor ab uniuersi conditore constituta; ut quam directa solis lux calefacere non potest; unita foueat, collectaque Neque igitur propterea breuia sunt Borealia maria, quòd terra illa sublimius, sed si talia sunt, propterea sunt, quòd languidior minus illam in mare inuertit Sol: &minus itaque salsa apparent; assiduè certè effluere. Aristoteli uisa; è fontibus, ut dictum est, manare uideri debuere; nisi enim è supposita terra assiduèibi mare ema net, deficiat tandem assiduè effluens, &se effundens assiduè; neque igitur Theologi incusandi Aristoteli erant, mari fontes assignantes: &Oceanus breuis uisus nequaquàm in terrae concauo positus uideri debuit; neque enim suppositus lutus, qui ut breuis sit Oceanus efficere Aristoteli uidetur; aliunde eò importatus terrae illius profunditatem attollere uideri potest. At neque uentis caret Oceanus, ut Aristoteli uidetur, sed si alibi uspiam, in eo flant, est &ubi idem ferè semper ubi uerò quasi statis, certisque temporibus alter alterum excipit: lure igitur, ut uidetur, maris, nec naturam, nec eius motum, tumefactionisque caussam explicans Aristoteles satis tibi placet, &utramque nobis amplius inquirendam mandas, obscuras uerò res. quis enim mare subeat, exortum, &quae ipsum agitent, attollantque uires intueatur? At tua tum si praefulgeat lux, nihil illas intueri desperetur: agè itaque, tuo mihi mare illustra fulgo re, ut tuo per me id munere tuaque hominibus innotescat bonitate. Mare è terra assiduè, à Sole, at non ex omni tamen sed è profunda illa educi, &cur crassum calidumque factum est.