Latin
Cap. 7
Bernardino Telesio, De mari 16
Unproofread scanNot analysed yet
Horum nullum mari euenire vi deri potest, in proprio. n. id loco, &in Terrae omnino concauis continetur, sibique ipsi innititur uniuersum, &ne ulla sui parte inferius delabatur à seipso retinetur coerceturque: nihilque ut Aristoteli etiam placet parte ulla, uel alijs sui partibus, uel terra ipsa magis sublatum, coeloque proximius factum, sed uniuersum suprema sui superficie, aequè ab illo cum Terra distans nullam omninò occasionem habet, cur ulla sui parte usquam inclinet: &si id fiat minimè inde ab aliena in contrarium uergentem retrahatur, graue, &bene fluidum, beneque à seipso diuisibile existens; sed quo semel delapsum est, perpetuò ibi à nulla externa ui impulsum immotum Aristoteli praesertim fiat: cui nimirum prima corpora omnia, &ipse etiam ignis in pro prio loco immobilia fieri, &immobilitate gaudere uidentur. Eoque etiam in angustijs, fretisque magis; si siquidem, ut Aristo. placet, libretur. Mare, propterea librari uideri potest, quòd fluxile cùm sit, sese continereminimè queat: eo itaque minus libretur, quòd à proximiore contineatur terra, &languidissimè igitur id fluat, refluatque secus, atque euenire uidetur, nec ulla eius pars eo ordine, eaque cele ritate, qua fluere, refluereque uidetur: ut enim libretur Mare, teme rè certè id fiat, languideque, ut, &librari ineptissimum, &uel si libretur, non tamen proptereà fluere, refluereque uideri possit mare: Minus etiam proptereà tumefieri, neque. n. parte altera attolli, sed uniuersum simul bullientis aquae more tumefieri uidetur; nec imaginari omninò licet, à libramento in altum euehi mare: neque igitur Aristoteles ipse maris aestum eius libramento assignare est ausus; quin eius inquisitio paenitùs praetermissa homini uidetur: non quidem, ut existimare licet, quòd uel maris tumefactio non con specta, uel eius causa non inquirenda ei uisa sit, sed, ut suspicari quis posset, quòd illam attingere desperarit. At neque maris motum, quo à Septentrione ad Austrum uniuersum ferri uidetur, declarans placere potest Arist. neque enim Meotis. Pontusque in subsequentia maria assiduè delabi uideri possunt, quòd ex aeditioribus locis in magis concaua deferantur: quum. n. spaerica est terra, nec Borealis plaga nec ulla eius pars alia sublimior, uel humilior uideri potest &sum mè Arist.