Latin
Cap. 8
Bernardino Telesio, De mari 18
Unproofread scanNot analysed yet
Non quidem nisi assiduè enascens, &copia, roboreque exuperans sui partes immutari iam coeptas in propriam restituat naturam: sed uel uniuer sum in sal concrescat longè solidissimum, uel crassius alibi, salsiusque tenuius alibi, dulciusque fiat: entium reliquorum omnium, calido rum praesertim, molliumque, &propriarum etiam partium more: quae seorsum à propria uniuersitate, uel frigido sub coelo immuta ri tandem, à calore certè uel languente in sal agi uidentur. E terra porrò enasci uerum mare: at non aquarum reliquarum more passim è terris omnibus emanare, perque omnes fluere, &in omnibus omnino esse, conspectum, sed certis modò in locis, non ut illę è quauis, &è suprema etiam terra, sed ex ima tantùm enasci, &mole exuperans, copiave, assidueque à nouo impulsum in certa uniuersum loca erupisse videri debet. Et multò omninò quae illae crassius, cali diusque, non ijsdem in terris, neque à calore eodem sed è crassio re omnino terra; &à languidiore calore, è profundiore nimirum terra eductum uideri debet: Quòd si crassam, desisamque, &minimè dissimilarem rem à languente quidem, at multò occupatam calore ante oculos ponas; profundam sanè terram, in fluorem illam agi tandem manifestè intueare crassum, salsumque, paulatim enim lenteque, &omnis simul emollita, nullisque eius partibus in summam actis tenuitatem, neque ita alijs prius attenuatis, ut è densa, crassaque re effluere possint: quod ubi fit, in crassitiem quod reliquum est agi interdum apparet, in fluorem, ut dictum est, tandem agi uideatur uniuersa, crassiusculum illum quidem, beneque calidum. Quòd si non tanta in fornacibus agat ignisve, &in lapidem agat minus dissimilarem, &magis crassum, magisque uiscosum: cuius scilicet, si quidem partes ullas alijs prius attenuet, nec summè tenues faciat, nec egressum ijs elabentibus aperiatur, retentae itaque, &reliquis non dum in fluorem actis, at emollitis iam aglu tinentur; dum, &ipsae in eundem agantur fluorem non in calcem sed in aquam, &ipsę agantur crassam: salsamque, &amaram.