Latin
Cap. 8
Bernardino Telesio, De mari 19
Unproofread scanNot analysed yet
Mul tò certè in eam amplius profundior quae est Terrę, bene, ut dictum est, similaris, &non supremis sui partibus magis, nec prius, quae internis à calore emollitus, qui è supremis terrę partibus ad ipsar delatus est, ipsique inditus, languens is quidem, at multus tandem. Et ex huiusmodi omninò terra mare educi, aquae omnes declarant, quae è suprema quidem terra, at crassa, densaque cuiusmodi Ap pula apparet, emanent; quae scilicet crassiusculae sunt omnes, salsaeque. At necessario crassum, calidumque imis è terris erutum mare, summè consultò tale factum uideri potest; huiusmodi enim exi stens, &proximas oras calefacere, &bene tenuis ex huiusmodi par usque aer educi uidetur: neque enim erassiori egressum praebeat: at tenue si sit, minusque calidum. cuius itaque proprius calor, &ab ambictis proprio frigore interimi, superarive, &è quo qui à Sole inditur, quod terrę euenire non videtur, facilè elabi queat, summè, quod stagnantes aquae faciunt adiacentes terras frigore af ficiat, &ueluti ex stangnantibus aquis adeò ex illo crassus elabatur aer, ut hominum saltem genus sub eo uiuere minimè possit, ut nunquàm rerum conditoris sapientiam satis mirari, aut amare bonitatem queas, qui eo mundum construxit pacto, ut quae necessariò etiam fiunt, consultò, &meliores omnino, nostrique boni gratia facta uideri possint. Cur aquae marinae dulcibus copiosiores, &cur tot illabentibus in ipsum fluuiis maius non fiet mare.