Latin
21.1 to 21.4
Bernardino Telesio, De mari 21.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Motum Mari necessarium fuisse, &à quibus intumescit, moueturque. Cap. 10. ALIDVM porrò existens mare, &propterea mo tu, quo seruetur, atque oblectetur indigens, mul tò etiam quàm aquae reliquae amplius, quae stagnam tes, atque immobiles factae corrumpi uidentur om nes; Et quo praetereà solis actionem declinet, fugiatque; nec iusto plus in uapores soluatur. Et per se moueri impotens, non ea donatum tenuitate, ut ipsum se commouere queat: ab aliena utique vi si seruandum commouendum: ab uniuerso quidem coelo praecipuè uerò à longè robustissimo So le commoueri, agitarique. Conditori placuit nostro, non quidem secum illud rapiente; neque enim fieri id queat; sed napores, ut dictum est, in generante; qui scilicet egressum molientes, &egressu à superposito mari prohibiti; spiritus more in aqua ab igne ingeniti, attollant ipsum, agitentque; propterea enim hae feruent, intumescunt, atque agitantur: quòd ingenitus spiritus confertim elabens attollit. uarieque exagitat non patentem praebentes egres sum; separatae itaque adapertęque, ut elabenti illi exitus pateat, non amplius attolluntur: sed statim resident omnes; nusquàm itaque penitus immobile, &penitus planum, sed semper agitari quid, &quid attolli semper apparet mare, ueluti quae ebullire incipiunt aquae; &Vere, atque Autumno maximè, minimè verò Aestate, atque Hyeme. quòd, ut in commentarijs de pluuijs expositum est, Medius Sol plurimos, crassioresque educit uapores: Robustissimus, longè tenuissimos, quales uel è crassiusculo egressum nanciscantur mari: nihil ipsum, quod uidere queas, attollentes, commouentesve: languidissimus per paucos, &qui superpositum mare attollere, &è constructo elabi impotentes tam diu retineantur: dum summè &ipsi tenues fiant; in plenilunijs itidem &in Nouilunijs maximè attolli, intumescereque uidetur mare; in illis quidem quod multa à Luna resiliens lux, multos educit uapores: in his autem si Vere in his attollitur mare, quòd refrigeratio aere sese colligit, atque unit internus maris calor; &ualens factus plures facit, atque emit tit uapores, ueluti &putealis aqua Borea spirante: Minimè in Lu nae quadratis, nec multa à Luna resiliente luce, nec in seipsum collecto proprio maris calore; Quin non attollunt modo mare qui elabuntur uapores, sed impellunt etiam, atque ad motum incitant, id quod palea aquae superposita declarat, si quidem in suppositam paleae aquam, ita Solis lux à speculo assiduè reflectatur: ut uapores qui assiduè fiunt, elabunturque ueluti à tergo paleam feriant, in anteriorem eam partem ferri intueare; ®redi rursus, si ex alte ra parte dicto modo reflectatur lux: ingenerat scilicet in aqua spi ritum in eam reflexa lux, isque elabens in alteram partem super positam aquam paleamque impellit: Non tanti porrò assiduè ma ri ingeniti uapores qui ipsum assiduè attollant, impellantque, nec prpetuò attolli, nec undique impelli uidetur mare, sed residere inter dum, quiescereque: &in hanc modò refluere partem, hinc modò refluere: ibi nimirum attollitur, indeque impellitur mare; ubi ua porum copia subest, at ea elapsa residet, ibi; neque amplius inde agitur: at qui interea parte in altera uapores facti sunt, plures iam facti; &qui superpositam maris molem attollerequeant, egressum hi molientes, attollunt ipsum, &elabentes in contrariam incitant partem per uices itaque attolli, residereque, &fluere, ac refluere uidetur mare: &ut plurimum aequali tempore, &sex horarum spatio utrumque: quòd nimirum eo in temporis spatio, tot mari invenerantur uapores, qui tamdiu ipsum attollere, impellereque possint.