Latin
Cap. 9
Bernardino Telesio, De mari 20
Unproofread scanNot analysed yet
Tum quod maris à Sole assiduè tenuius fit; non si quidem in uapores agens ipsum Sol, non in fluores prius agat. qui marinae aquae, uaporumque elabentium medij uideri possint. Aquae inquam &illabentes, &decidentes, &quae à principio salsis mistae factae, &in quas salsae à Sole actae fuere, in terram assiduè illabuntur: quòd nisi id fiat, nisi scilicet hoc pacto tenuitas: qua assiduè à Sole spoliatur. Terrae restituatur; uel deficiat tandem omnis: neque enim pluuiae illam seruent, ex illa eductae &ipsae, uel adeo arescat densaque fiat, ut aquae nullae nulla amplius ex ea tenuitas educi possit. At neque uniuersi constitutio, quam uidemus, seruetur, neque unus omninò amplius permaneat, Mundus; si quidem rerrae proximus Aer, à Sole è densissima illa resiliente iusto plus calefactus, amplificatusque pacto nullo loco, in quo est, contineri queat, nec uelit multò tenuior, multoque amplior factus; sed superiora petat; ubi ne scindatur, aut amplius fiat coelum, in stellam fortè cocat, Vacuus certe circa terram fiat locus: naturae summè aduersum, exosumque mutuo contactu faueri uolenti entia, &mundum maximè unitum, atque unum esse; illa ne eueniat, tenuitas mari inexistens in terram assiduè illabens praestat; materiam ijs, quae assiduè è Terra fiunt, ingenerandis praebens; diuinitus ita à conditore nostro prouisum, factumque: ijs uiribus donato Sole, eaque à Terra locato distantia; ijsque moto motibus, ut assiduè Terra cùm inuertatur, inuerti assiduè possit.