Latin
INI COSENTINI
Bernardino Telesio, De mari 4
Unproofread scanNot analysed yet
INI COSENTINI BERNARI DE MARI. Mare non propria natura jalsum esse, sed dulcibus eius partibus à Sole in uapor actis, &calidae, siccaeque exhalationis commistione salsum esse sactum, &perpetuò tale fuisse Aristoteli uisum. Cip. AVS A, inquit, Aristoteles quae antiquio res adduxit, ut Mare uniuersum aquae principium, &corpus esse existimarent, haec est: Nam consentaneum uideri po test, quoddam totius aquae corpus esse, quemadmodum, &aliorum elementorum moles coagmentata est, &principium, ob copiam, unde distributa mutatur, &alijs admiscetur: ut ignis quidem in supero loco; aeris autem copia in eo, qui est citra ignem; verrae corpus id, circa quod, omnia haec sunt manifeste posita: ex quo constat eadem ratione, de aqua, &ne cessario inquirendum. Nullum autem. aliud tale collectum corpus, praeter maris uastitatem, ut caeterorum elementorum, positum uidetur. Amnium enim, nec collectum est, nec manet, sed ueluti quotidie gignatur, semper conspicitur; Mare igitur humidorum, &totius aquae principium esse, ob hanc dubitationem uisum est. Quo circa, &flumina non tantùm in ipsum, sed ex eo fluere aliqui inquiunt: quod enim salsum est, si coletur fieri potabile. Huic autem dubitationi, dubitatio altera opponitur; quid tandem causae sit, cur aqua haec simul stans, potabilis non sit, sed salsa, si quidem totius aquae principium est? causa, inquit, maris salsedinis propositam dubitationem soluet, &efficiet, ut primam de mari existimationem rectè &necessario sumamus. tum illam explicans; quoniam, inquit, aqua circa Terram, quemadmodum &circa eam aeris glo bus, &circa hunc, qui dicitur ignis, obtenditur, Sol auttem, hoc mo do feratur, ob eamque causam mutatio existat, &ortus, atque interitus; id quod tenuissimum est, &dulcissimum quotidie effertur, secernique, &in uaporem mutatum superiora petere uidetur, illic autem rursus ob frigus concretum iterum defertur, idque natura perpetuò facere (ut antea dictum est) instituit.