Latin
5.1 to 5.4
Bernardino Telesio, De mari 5.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque, inquit, quòd po tabile est, &dulce, uniuersum ob leuitatem attollitur, quod autem salsum est, prae pondere subsidit, non in suo ipsius progrio loco: etenim existimandum est, de hoc rectè dubitatum esse, absurdum nanque est, nisi aliquis aquae, ut caeterorum elementorum, sit locus: atque hanc esse solutionem: is enim locus, in quo contineri mare cernimus, maris non est, sed potius aquę. Maris autem uidetur, proptere à quòd pars salsa subsidit prae pondere, dulcis uerò, ac potabilis, ob leuitatem attollitur. Quapropter &flumina in eum locum omnia influunt, &omnis aqua quae gignitur, in id enim quod maximè cauuum est, talemque terrae locum mare obtinet; sed alia pars uniuersa à Sole celeriter attollitur; alia relinquitur, ob eam: quae dicta est causam. Hunc ergo aquae locum esse, &non maris; &quamobrem pars potabilis, praeter eam quae fluit, occulta est; alia uerò pars maneat; cur item Mare aquae potius sit finis, quam principium, his à nobis traditum sit. De eius autem salsedine, &utrum perpetuò idem sit, an non fuerit, nec futurum sit, sed deficiet, dicendum est: hoc enim modo aliqui sentiunt omnes quidem genitum esse uidentur fateri, si quidem &mundum uniuersum; simul nanque eius ortum faciunt. quare constat, si uniuersum sem piternum est, non aliter de mari existimandum esse; ijs certè, qui mare generant, eius salsedinis causa reddi minimè potest. Nam si illius, qui terram ambibat, &à Sole sublatus est, humoris omnis re siduum, Mare effectum est; necesse est aqua illa, quae in uaporem con uersa est, rursus adueniente, cùm aequalis sit multitudo, iterum dul cescere. si autem terra admista, salsi saporis causa ponatur; ut quę saporibus multis prędita, in mare à fluminibus deferatur; absurdum ijs est, flumina quoque salsa non esse. Satis porrò, ex his aeterno tempo re, &ueluti à principio salsum extitisse mare, demonstratum.