Latin
INI COSENTINI
Bernardino Telesio, De mari 6
Unproofread scanNot analysed yet
Quoniam autem inter se, ut diximus, uaporosa, &sicca exhalatio admistae sunt, cùm in nubem, &in aquam illa concreuerit, aliqua semper huius facultatis copia unà comprehendatur, &rursum unà cum plu uia deorsum feratur necesse est. Nec ex ijs tantùm quae dicta sunt, perspicuum est, inquit, salsitudinem in quadam mixtione positam esse, uerum etiam ex eo, quòd si quis cereo uase effecto, eiusque ore talibus rebus obturato, ut maris nihil illabatur, in mare illud posuerit, id quod per cereos parietes ingreditur, aqua dulcis redditur: quod enim terreum est. &salsedinem ex admistione facit, ueluti colatum secernitur. hoc uerò &ponderis causa est, &crassitiei. Haec Aristoteles de mari, deque eius salsedine, è quibus aquae elementum mare positum Aristoteli fuisse intelligere etiam licet. at quando Peripateticorum non nullis secus uidetur; diligentius omninò, quae fuerit illius sententia, inspiciendum est: nam si utrauis ea fuerit, quin in absurditates longè maximas Peripatetici in cidant effugere non possunt, at ut in quibus uerè Aristoteles dam nari possit nota fiant, inquirenda omninò eius sententia uideri debet. Mare aquae elementum Aristoteli posuum esse.