Latin
5.5 to 5.6
Bernardino Telesio, De mari 5.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
At non &salsedinis itidem causam satis explicatam existimans Aristoteles: si quidem, ut ipse ait, si dulcium abscessu partium salsum fiat ma re, earum accessu iterum dulcescere oportet. alienum quippiam, saisum fiat, minimèque à fluminibus deferatur, uidendum mari intuitus. Quoniam, inquit positum est, duplicem esse exhalationem alteram humidam alteram siccam: constat hanc rerum huiusmodi principium existimandam esse: &multis quidem signis perspicuum est eiusmodi saporem, ex commistione quapiam existere: in corporibus enim quod minimè cocttum est, salsum est, &amarum: nec aliter se habet in ijs, quae aduruntur; quod enim à calore euictum non fuerit in corporibus excrementum efficitur: in ijs autem quae aduruntur cinis. Atque haec causa est cur nonnulli ex adusta Terra mare fieri inquiant. quod hoc quidem modo dicere absurdum est, at illud uerum; ex eius scilicet, generis Terrę salsedi nem mare accipere posse; nam, ut in his, quae dicta sunt; sic etiam in uniuerso, ex ijs, quae nascuntur, &natura gignuntur animo sem per concipiendum est, eius generis Terram, quin &omnem aridae Terrae exhalationem remanere; quale id est, quod ex adustis restat, ea enim hanc ingentem halituum copiam suppeditat.