Latin
8.1 to 8.4
Bernardino Telesio, De mari 8.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
illum occupauit, quòd tenuiore, leuiore que fursum à Sole acta, ipsa modò reliqua facta est; Quoniam videlicet, aquae elementum, ueluti, &terrae, aerisque, &ignis positum Aristoteli erat; &in terrae illud superficie locatum, multoque terra majus factum, &nullam aliam aquarum molem, cui illud assignare posset, praeter maris uastitatem intueiri poterat: mare itaque necessario aquae elementum ponendum intuenti; modis utique quibus poterat omnibus salsum eius saporem, ex accidente quopiam ei inesse declarandum omnino fuit: qui nimirum si maris proprius sit, aquae id elementum dulcis, pota bilisque ponere prohibeat, id omninò quacunque potuit moliri uidetur ratione. Et aquae igitur, quae ut penitus similaris non sit, &eadem tenuitate, eodemque omnis donata sapore, nullis certè sui partibus aequè mari crassa, minus etiam salsa ullis uideri potest: &quae à calore quauis expoliata tenuitate, nec crassescere, nec salsa unquam, quin tenuior assiduè, dulciorque fieri uidetur. partes indere nihil ueretur: quae à tenuioribus Solis opera seiunctae, adeò crassae, adeoque sint salsae: inuitus, ut existimare licet, at necessario: neque enim aquae elementum mare ponere liceat, nisi maris salsedo aquae insit, &nequaquàm in hoc acquiescere potens, quoniam enim quae è mari assiduè educitur tenuitas, in aquam ea rursus coacta tenuem, dulcemque mari iterum restituitur: quod itaque si illius abscessu crassum, salsumque fiat. eius accessu tenue iterum fiat, dulceque: Terram illam incoctam, adustamque nusquam quidem conspectam, è terrae latebris eruere nihil reformidat; ex ea ut exhalationum copiam educat, à qua cum pluuijs delata, salsum, crassumque fiat mare: nihil omninò intentatum relin quendum, incommoda quaeuis sustinenda esse existimans, modò nec marinae aquae salsedo propria eius sit; non aliam porrò id ob causam, nisi ut mare aquę uniuersitas poni possit, nisi enim id propo B situm situm Aristoteli fit, nihil uel ulla maris passio, uel alienum ullum à quibus salsum id fiat, inquirendum illi erat; quod ni mirum propria natura tale esse statuere poterat: neque enim quin terra in aquam salsam: amaramque à Sole inuerti queat dubitandum, aut non enuntiandum Aristoteli erat, in sal, sulfur, bitumenque, tum &in tenuissimos callidissimosque uapores è quibus ignis elementum constitui Aristoteli uidetur, inuerti assiduè illam intuen ti, praedicantique, ut modis multis Peripateticorum nonnullos mi rari liceat, quibus mare aquae elementum non esse declarandum Aristoteli propositum uidetur: qui scilicet, quem numinis instar uenerantur Aristotelem ignauum eum faciunt, inertemque: tum &stupidum etiam, stolidumque: qui nimirum quod declarandum proposuerat, declaret nunquam, quin, quod unum statuere id poterat summo id euertat studio: &quod si declaret, uel mundi ei con structio, &ipse destruatur mundus, uel uniuersa eius doctrina dissoluatur, neque enim quod mare aquae elementum non esse decla ret, praeter illius salsedinem allatum est Aristoteli quicquam; at eam non propriam maris esse, sed ex accidente quopiam, &alieni om nino commistione ei inditam esse contendens, apertè nihil obstare, quin mare aquae uniuersitas poni possit decernit: tum libens incommoda subeat, quae minimè omnium sustinere ipse uelit: in proprio nimirum aquae loco alienum ponat ens; &aquam ipsam ad eum delatam nequaquam ibi seruari, perficique, sed corrumpi statuat, destruique.