Latin
QVAESTIO I. quae attentis Logices regulis
Bernardo Cesi, Mineralogia 139
Unproofread scanNot analysed yet
vt non reiicit eam loquendi consuetudinem, quae suscepit, vt propter verborum inopiam, terrae non paucae locorum vocabulis nominarentur; nec negat terras in aliis regionibus viles, in aliis pretiosas nasci, ita earum naturam ne ab ipsis quidem satis explicari putat, quòd scilicet primùm habeamus necesse princi pales enumerare differentias terrarum; deinde explanare ad quam quaeque terra, quae ex regione nomen reperit, pertineat. Id autem videtur praestitisse Galenus, qui lib. 9. simplicium medicamentorum, cap. de terrae differentijs, cùm terrarum distinxisset aliam pinguem, &viscosam, quae vtique omnino, &atra colore est; aliam verò friabiliorem, &pinguitudinis expertem, quam vocant argillam, quae sanè quodammodo candi dior est; aliam autem lapidosam, &arenosam statim subdit tale quiddam in terra lemnia animaduerti, alias deinceps à variis regionibus denominatas terras persequens.