Latin
139.1 to 139.5
Bernardo Cesi, Mineralogia 139.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
QVAESTIO VI. quot, &quaenam sint primae insignium terrarum differentiae? Agricola lib. 2. fossilium, pag. 184. putat esse illas duas, vt terra aut simplex sit, aut composita. Simplicem nunc non dicit à caeteris elementis separatam: vix onim vlla reperietur, quae non quiddam aquae vel aëris, vel ignis complectatur; sed cum nulla re fossili permixtam, neque cum liquido succo: compositam contrà, quae vel vnam aliquan rem fossilem, vel plures in se continet, aut qui liquidum succum combibit: verbi causa, Ochra plerunque simplex est, etiamsi vim caloris acce perit, &habeat acrimoniam quandam, vt ferè semper solet habere. Melia verò composita, quòd aluminosa. QVAESTIO VII. quibus notis internosci possit, vtrum simplex terra sit aquae particeps, an aëris, an ignis? Terra per se ipsa grauis est: in qua verò inest aër aequaliter in omni corpore fusus est leuis. Per se ipsa exsiccat; in qua in est aequa frigus, astringit; in qua ignis, est acris: at in qua aqua simul, &aer, glutinosa atque leuis; in qua aër, &ignis, leuis, &acris. Agricola ibidem. QVAESTIO VIII. quibus differentiis disiungantur inter se terrae simplices, &quo pacto sint illae dignoscendae? Huic quaestioni satisfaciam tribus assertionibus, sumptis ex doctrina Agricolae lib. 2. fossilium, pag. 184. 185. 186. Dico primò terras simplices multiplici discrimine inter se differre. In primis enim aut macrae sunt, vel pingues, mediocresve: aut rarae, vel spissae, mediocresve, aut molles, vel durae, mediocresve; aut leues, vel asperae, mediocresve, Deinde colorum varietate distinguuntur, crenim sunt albae, nigrae, luteae, rubrae, purpureae, virides, caeruleae, cinereae, fuscae. Tum differunt sapore, qui in ipsis vel dulcis, vel pinguis, vel acris, vel in pingui dulcis, aut acris: multae quoque astringunt. Mox aliquam differentiam habent in odore, quem tamen ferè non emittunt, nisi tractatae. is quanquam sapori consentit, tamen appellatur iucundus olfactui, &suauis; aut contra grauis, &ingratus. Postremò inter se nonnihil distant figura etenim quaedam tabulis est similis, quaedam non est. Atque hae sunt propriae differentiae simplicis terrae; ea verò frigida, &sicca est; quo circa quae calet, aut madet, quàm primùm fuerit refrigerata, vel exsiccata, ad suam redit naturam.