Latin
139.6 to 139.10
Bernardo Cesi, Mineralogia 139.6-10
Unproofread scanNot analysed yet
Dico secundò ex praedictis qualitatibus aliquas facilè sensibus deprehendi, vt oculis colores, lingua sapores, si molestum non fuerit ipsas gustare terras; siue magis placuerit eas cum dul ci aqua permiscere, &hanc colatam degustare; talem enim habet saporem, qualem ei dedit terra; tactu verò deprehendimus earum mollitudinem, &duritiem, laeuitatem, &asperitatem, atque in vtrisque mediocritatem. Sed terrae aquis mollitae, manu subactae, humo illisae, si dissipantur, macrae sunt; si non, pingues: mediocres, si tenent medium quiddam; certè quaedam adeò sunt pingues, vt, ad linguam admotae, ferè butyri modo liquescant; at raras nobis leuitas ostendit: spissas, grauitas: mediocres, mediocritas Sed leues, an graues, an mediocres sint, duobus modis noscuntur, cùm aut manibus ponde rantur; aut in lances impositae examinantur trutina Dico tertiò ex varia praedictarum differentiarum coniunctione variae, eaeque plurimae terrarum formae oriuntur. Cùm enim simplex terra, primò sit vel macra, vel pinguis, mediocrisve, tres eius efficiuntur differentiae: deinde cùm quaelibet ex his tribus sit vel rara, vel spissa, mediocrisve, differentiarum numerus crescit, &nouem fiunt; tum, cùm quaeuis harum possit esse vel mollis, vel dura, mediocrisve, septem &viginti emergunt differentiae. Mox, cùm earum quaeque esse possit vel laeuis, vel aspera, &harum cum aliis qualitatibus aliae possint combinationes fieri; breui omnes differentiae in vnum numerum congregatae, fient vna, &octoginta ad quas plurima aliarum differentiarum accessic fiet, si varij terrarum colores, sapores, &odores variè tum inter se, tum cum aliis, quas recensuimus, differentiis, coniungantur. Porrò harum differentiarum tot natura coniunctae, quot coniungi posse indicauimus, terrarum species efficiunt; quarum plurimae carent nominibus; aliquibus ea sunt, quae inuenerunt vel ex coloribus, quibus eas natura decorauit, vel ex regionibus, in quibus nascuntur. Sed hîc quaerat fortasse quispiam, quî fieri possit, vt ex variata differentiarum terrae con iunctione, tot terrae species existant.