Latin
228.1 to 228.4
Bernardo Cesi, Mineralogia 228.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Equidem si de celebri aliqua controuersia Theologica, vel Philosophica, viderem duas secum pugnantes sententias, ambas verò &munitas auctoritate grauium scriptorum, &suffultas pondere rationum, quae probabiles illae quidem essent, at solui nihilominus possent (vt contigit in hac quaestione, de stibij vi purgatoria) dubio procul essent ambę mihi instar problematis, &vtramque probabilem esse affirmarem: at quia medicum est argumentum, memor, tenaxque propositi, veritus subsannantem aliquem post tabulam Apellem, quicquid illuc est vel oneris, vel honoris, tibi relinquo, peritissi me Lector. Illud solùm, per tuam humanitatem hîc velim mihi liceat ingenuè fateri; ex hac disserta tione nonnulla me pręclara collegisse documenta. Primùm, nefas planè esse vel leuiter suspicari, id quod plerique imperiti temerè effutiunt) Me dicos tam aegrè permittere stibij vsum, quòd ita pepigerint cum Myropolis, Seplasiariis, Pharma copolis, quorum lucra pessum irent, si daretur locus medicamento, quod dicto citiùs, omni liberaret morbo. Tum Medicorum, alios stibij haustum seuero inhibere supercilio, vel liuore inuidiae, vel auaritię labe, alios illud idem concedere propensiùs, inanis gloriae stimulo, vtrumque apertam esse calumniam; probabiles enim ad vtrumque non deesse rationes satis superque liquet ex dictis. De nique esse omni acceptione dignum decretum illud, quo quaedam Religiosa familia seriò filiis suis interdicit vsum stibij, ni accedat consilium, &venia periti Medici. Multa enim ad eius medicamenti vel dosim, vel praeparationem desiderantur, quae si absint, salute periclitentur infirmi. Quare si alibi vnquam, hîc maximè vrget illud Ecclesiastici 38. Honora Medicum propter necessitatem. QVAESTIOIII. quid facto opus sit, vel quae cautio necessaria, vbi eruditi Medici censeant expedire vsum stibij? Hoc siue parergon, siue consectarium breuiter expediam ex Codronchio, &Greuino, clarissimis Medicis, &Philosophis; ex quorum sententia breuiter subiciam sequentes canones. I. Non permittatur stibium, nisi correctum illa praeparatione, quam diuturna comprobarit experientia. II. Non temerè cuique citra delectum, exhi beatur.