Latin
228.5 to 228.8
Bernardo Cesi, Mineralogia 228.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Neque enim illis, qui angusto sunt thorace, qui ad vomendum sunt difficiles; nec assueti, quique graciles, ¯i, est propinandum; neque illis, qui deiecto, &pusillo sunt animo; neque iis, qui consueuere vel deliquio deficere, vel ore ventriculi, &torminibus affligi: nullo V. Sect. XI. autem pacto vtero gerentibus, contrà quàm nonnulli nimis audacter faciunt; quamuis enim nec foetum, nec matrem ob prauam aliquam qualitatem laedere posset; at abortum valeret inferre ratione vomitus, qui est motus concussiuus, aptus proinde disrumpere vincula, quibus foetus vtero colligatur; illis enim disruptis immaturus foetui exitus imminet, Stibium quiIII. Cùm vires eius, hepar non transcendant bus morbis ministrandum est duntaxat ad illorum medelam concedendum. morborum, qui sedem suam habent in ventriculo, intestinis, mesenterio, &primis illis venis; ea propter in melancholia hypochondriaca pro mirabili praesidio comprobatur; vti etiam in diuturnis febribus, quae ex obstructionibus validis, &humoribus crassis, frigidisque multùm ad illas partes oriuntur, atque in plurimis aliis deploratis, &longissimis morbis ex pituita, vel melancholica, vel ex vtroque genitis, bis, ter, saepe ac saepiùs (intermissis tamen aliquibus diebus) exhibitum salutare inuenitur. IV. Varianda stibij dosis, pro diuersitate viStibij dosis rium, temperamentorum, habituum, aetatum, morquomodo vaborum, ac anni temporum; quapropter robustis rianda. hominibus, &in morbis inueteratis, sex grana in substantia exhiberi possint; tria languidiusculis quattuor mediocritatem virium sortitis; adiecto semper saccharo rosato, &modico masticis, vel alio simili medicamento, arbitrio prudentis Medici; sicut autem caetera medicamenta in dilato propinata, solent augeri à Medicis, ita &de stibio erit faciendum, siue in vino optimo, vel maluatico, vel aqua aliqua, vel decoctione cordiali, prout opus erit, infundatur.