Latin
SECTIO V
Bernardo Cesi, Mineralogia 38
Unproofread scanNot analysed yet
Eadem argumentationis forma deducunt Gaston, &Agrico la ibid. lapides, &metalla, ex eo quòd in aëre producantur, multò magis in terrae sinu, vt in proprio ortus loco, genitum iri. Denique sic optimè argumentatur Agricola eodem libro, si vertamus oculos ad cuniculos quos in viscera terrae agunt metallici, videbimus eos adeò interdum memoria hominum in angustum venisse, vt aliqua sui parte, nullum, aut admodum difficilem praebeant transitum; cùm eos satis latos soleant agere fossores, ne transituros impediant; in tales autem angustias sunt adducti propter accretionem materiae, ex qua lapis est factus; lapides ergo in gremio terrae augescere, &renasci non est diffitendum. Maneat ergo, fossilia, ex ordine causarum se cundarum, aliquam habere sui effectricem. Nunc quaenam sit illa, disquirendum in sequentibus. VI.