Latin
SECTIO
Bernardo Cesi, Mineralogia 38-2
Unproofread scanNot analysed yet
SECTIO An, &quomodo coeli &astra sint causa efficiens fossilium: PRaecipua fossilium genera sunt gemmae, lapilli, metalla; quorum effectricem causam esse sidera, primus auctor fuit ter maximus ille Sacerdos, Philosophus, &Rex Hermes Trisime gistus, ratus huius pulcherrimi partus, patrem quidem esse ipsum coelum, matre autem terram, quae recepto in collibus, &montibus aetherei coniugis influxu, pretioso conceptu grauior facta, vel ex coelo colonias deducit in terrenum orbem, vel sideream propagans sobolem, gemmis, apillis, ac metallis, perinde, ac rutilantibus stel lis conuestit, &ornat hunc mundum elementarem. Non eodem autem modo philosophatur Hermes de gemmis, &metallis; illarum enim ortum refundit in stellas fixas, at horum partum ascribit errantibus: &id quidem non sine ratione. Namque gemmae firmiore natura solidantur; metalla verò nunc liquata fluunt, nunc durescunt coacta, &densata; quare, si proles refert ingenium paren tum, nónne illae ex fixis astris, haec verò ex erronibus, patrem desiderent, &,data optione, sibi eligant? Liceat hoc Trismegisti dogma confirmare ex illo Horatij lib. 4. Ode 4. Fortes creantur fortibus, &bonis. Est in iuuencis, est in equis patrum Virtus: nec imbellem feroces Progenerant aquilae columbam.