Latin
QUAESTIO IV. est de ratione quaerendi
Bernardo Cesi, Mineralogia 67
Unproofread scanNot analysed yet
Aquae lapidescente succo infectae, bibentes strangulant eo sanè modo, quo epotum gypsum; quippe hae arterias obstruentes spirituum transitum intercipiunt, viscera alligant, quin &alimentum in corpus deferri prohibent. Vt autem ex eis aliquę mox non perimant potantem, attamen visceribus nocent. At terris infectae, si earum mixtura fuerit mul ta, potatae obstruunt viscera, calculosque in re nibus gignunt; sin parua, non ita sunt noxiae Nec illae ad potandum probantur, quae sal, nitrum, chalcanthum, alumen, &alia id genus concreti succi continent, quanquam omnes in medicinae vsum veniunt; cùm enim calefaciendi vi praeditae sint, frigidis, &humidis morbis la borantibus vtilissimè exhibentur; iis verò noxiae sunt, qui à biliosis, vel acribus proueniunt humoribus. Salsae, si bibantur, pituitam eiiciunt, sanguinem in ventriculo concretum dissoluunt, aquan intercutem exsiccant, &obesa corpora extenuant. Sed his consumptis potentes siticulosos reddunt, ventriculum laedunt, intestina abradunt, scabiem, &pruritum excitant, vtpote quae non obscurè sanguinem acuant, &sua salsedine adurant. Clysteribus infusae pituitam attenuant, &detrahunt, &ex ea prognatos dolores mirificè tollunt. Factis ex ea balneis, aquae cutem subeuntes resoluuntur, si nouus fuerit morbus; frigidi neruorum dolores mulcentur, pectoris fluxiones cohibentur, excalefitque ventriculus frigiditati obnoxius, &humiditate languescens, quin &pituitosa scabies curatur. Tollitur vapo re ex iis calentibus accepto, tum capitis grauitas, tum aurium cruciatus; fotu verò frigidi tumores, &totius corporis sugillata, aut liuentia delentur. Ex dictis infer, quae sentire debeas de aqua marina, salsa est quippe; illi praeter dictas, alias etiam adiunge vires. Aquam maris per se efficaciorem discutiendis tumoribus putant Medici, si illa decoquatur hordeacea farina, ad paroti das. Bibitur quoque quamuis non sine iniuria stomachi, ad purganda corpora, bilemque atram aut sanguinem concretum reddendum alterutra parte. Quidam &quartanis dedere eam bibendam; &in tenasmis, articularibusque mor bis asseruatam, &in hoc, vetustate, virus deponentem. Aliqui decoctam, omnes ex alto haustam, nullaque dulcium mixtura corruptam, in quo vsu praecedere vomitum volunt. Tunc quoque acetum, aut vinum aqua miscent. Qui parum dedere, rhaphanos supermandi ex mulso accto subent, vt ad vomitiones reuocent. Testium quoque tumori fouendo non aliud praeferunt. Item pernionum vitio ante vlcera; simili modo pruritibus. Lendes quoque, &tetra capitis animalia hac curantur. In quibus curationibus post marinam aceto calido fouere plurimum prodest. Quin &ad ictus venenatos salutaris intelligitur. Calida autem in his assumitur. Suffitur eadem cum aceto capitis doloribus. Difficiliùs perfrigescunt marina calefacti Mammas sororientes praecordia, maciemque corporis piscinae maris corrigunt. Rubiginem VI. Sect. ferro celerrimè exterunt; pecorum quoque scabiem sanant, lanasque emolliunt marinae. Praeterea est alius huius aquae vsus, praecipuus verò nauigandi phthisi affectis, aut sanguinem egerentibus. Quin &vomitiones ipsae instabili volutatione commotae plurimis morbis capitis, oculorum, pectoris medentur, omnibusque propter quae elleborum bibitur. Atque haec de aquis salsis. Nitrosae aluum turbant potae, trahuntque pituitam. foeminas prolificas reddunt, &strumaAquae nitrorum tumores minuunt.