Latin
68.1 to 68.4
Bernardo Cesi, Mineralogia 68.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Earum balneae malum se habitum, qui est ex pituita, emendant; prosunt neruorum vitiis; pectori, quod destillatio nibus infestatur; omninoque easdem vires habent, quas salsae; sed multò efficaciores, attamen non astringunt, sed abstergunt; quare cutem emendant, &scabiem sanant. ad haec instillatae medentur purulentis auribus, incertosque earum sonos, seu tinnitus, atque tumores discutiunt. Aluminosae admodum adstringunt, proinde mirum non est, si potae ventriculum roborent, Aqua aluqui crebris vomitionibus imbecillus efficiatur. minosa. Vteri fluxiones cohibent, abortum prohibent, &in his praesertim foeminis, quae ante foetus maturitatem plerunque abortiri consueuerunt; vesicae vlceribus medentur, &oris, gingiuarum que inflammationibus, si ex eis frequens collusio fiat. Gargarizatu non modò destillationes ad rauces inhibent, sed etiam, qui confluxerunt, resoluunt humores. Idem praestat balneum, ex eis paratum; confert enim exterioribus totius corporis exulceratis particulis, iisque praesertim, quae defluxionibus tentantur. Cruentis item expuitionibus subuenit. Sanguinis eruptiones ex ano reprimit, &sudorem superfluum compescit. Nocet tamen tam in potu, quàm balneo, iis, qui viscerum infarctu laborantes in febres facilè incidere possunt. Porrò aquae atramentosae, quibus scilicet chalcanthum, aut misy, aut sory, aut melanteri: Aquae atramentosa. immiscetur, cùm omnia eadem facultate constent, aluminosis sanè persimiles sunt; veruntamen hae valentiùs suum obeunt munus, nempe quòd praeter adstrictoriam facultatem, succum etiam admodum acrem obtineant, quamobrem prosunt vlceribus, quae pascendo serpunt; sed si nimium fuerint acres, necant. Sulphurosae excalefaciunt, ac efficaciter ner Aquae suluos emolliunt. proinde resolutis, conuulsis, tre phurosae. mulis, stupidis, contractisque peridoneae inueniuntur. Eaedem compaginum tumores discutiunt, &dolores mitigant, nam vbi quispiam coxendicum dolore, aut podagra, vel chiragra vexetur, sulphuratae aquae balneo magnopere iuuatur. Scabiem insuper, &vlcera sanant; lentigines tollunt, vitiligines emendant. Praestant praeterea ad iecinoris, lienis, ac vteri dolores, atque tumo res in iis genitos mirificè resoluunt, ventriculum tamen laxant, &infirmant. Bituminosae, etsi potae internis quibusdam Aquae bitumorbis conueniant, &balneis adhibitae alique minosae.