Latin
3
Bernhard Vriesen, Disputatio physica de glacie 3
Unproofread scanNot analysed yet
THESIS I. Uo vero à nomine initium faciamus, glacies, pro quo in veteri glossario legitur glacia quasi gelacies, à gelu dicitur: à Gręcis vocatur Κρύσταλλος, quoniam est διὰ τοῦ κρύους συστελλόμενον ὕδωρ, aqua scilicet à frigore compacta. Quae Etymologia, ut valde convenienter κρυστάλλῳ, quatenus glaciem notat, aptatur, ita minus commode derivaNeque enim, tur ad lapidem pellucidum ejusdem nominis. ut falso vulgo persuasum est, gemma sive lapis, qui crystallus dicitur, ex aqua instar glaciei concrescit, sed ob summam similitudinem, quam ratione coloris &pelluciditatis cum glacie colit, idem cum ea nomen fert, Si enim lapis ille foret glacies, posset glacies, multos per annos servata, in talem lapidem (quod tamen nunquam factum) concrescere; invenireturque potissimum in locis Borealibus, quod tamen adversatur experientiae. Ut enim Solinus inquit cap. 25. Polyhist. Putant glaciem coire &in crystallum corporari, sed frustra. Nam si ita foret neque Alabanda Asiae, neque Cypris insula hanc materiam procreares, quibus regionibus incitatissimus calor est. Quod ostendit quoque crystalli dissolutio, quae nulla arte in aquam fieri potest. II. Dupliciter autem nomen glaciei accipitur: Generatim pro omni humore, aut succo frigore indurato; &proprie, pro aqua summo frigore sic concreta, ut calore facile resolvi possit. Nos praesenti disputatione sic proprie glaciem expendemus, ut sub aqua eos quoque humores, qui ad aquae proprie dictae naturam vergunt, aut ei proportione respondent, consideratur simus. Observatum enim vinum quoque vi frigoris constringi, unde Virgilius lib. 3. Georg. Caeduntque securibus humida vina. Extatque hujus rei eximium exemplum apud Philippum Cominaeum lib. 3. Comm. in calce, quod contigit anno 1468.