Latin
4
Bernhard Vriesen, Disputatio physica de glacie 4
Unproofread scanNot analysed yet
III. Dubitari autem solet, quo glacies referri debeat. Multi ex Physicorum filijs ad meteora aquea retulerunt, Alexander Aphrodisaeus quam aquae corruptionem esse existimavit, alij aquae affectionem esse contenderunt. IV. Sed accurate loquendo inter meteora referri non potest instar grandinis, cum qua magnam alias cognationem colit: neque enim proxime ex vaporibus concrescit: licet quadantenus aqueum meteorum statui possit, quatenus (ut deincepsuberius declarabitur) est quaedam elementorum affectio, nec gignitur sine aliqua halituum conspiratione. V. Aquae quoque corruptio minus commode statuitur, si intelligatur totalis quędam aquę dissolutio; post resolutionem enim aqua eundem usum praestare non posset, quem habuit antequam concresceret: quamquam non incommode dici potest partialis aquae corruptio, quatenus per congelationem aqua quicquid prope levitatis habet amittit, retinetque solum turbidissimum, ponderosissimum, crassum, &crudum introducta etiam quadam siccitate. VI. Restat ergo, ut glaciem quandam aquae affectionem statuamus, cum nihil aliud sit, quam aqua externo frigore condensata. Cujus condensationis ratio in aperto ut sit, notandum ad eam neque solam aquam, neque solum frigus sufficere: glacies enim, sive aqua constricta, alteri aquae innatat, quod fieri non posset, si solum frigus sufficeret, hoc enim gravitatem augeret. VII. Conmnibus dubiis deinceps proVII. Consideramus ergo, quo ponendis occurri possit, in glacie quatuor: 1. Exhalationem terrestrem &calidam. 2. Terrestrem &crassum halitum. 3. Humorem aqueum. &4. Trigus extrinsecum. Primo terrestri, eaque calida exhalatione opus est, VIII. propter levitatem, quo scil. aquae innatare possit glacies.