Latin
10
Bertichramnus Cenomanensis, Testamentum 10
Unproofread scanNot analysed yet
Et quia nulli habetur incognitum qualiter Berthechisilus inlicito ordine contra decreta canonum in sede sua fuit aggressus, et nimium res sanctae Mariae vel meas proprias generavit pro bis gravissimum dispendium; unde etiam non ut debuit restauravit, nisi parvitate per res proprias meas, quas malo ordine distraxerat, locella cum carta venditionis dedit, hoc est cum domibus, cum Bariaco et Vivale portionem suam in integrum nobis vendidit. Et postea cum alia vice gloriosus domnus Clotharius de regno suo in insidiis pertulit, et iterum ego propter ipsum valde in captivitate fui, et in ipso nec nominandus Berthegisilius iterum vastator Ecclesiae accessit, et carta ipsa quam prius fecerat, in archivo Ecclesiae invenit, cam igni comburi praecepit, sic illi judex metuendus atque terribilis pro rebus suis cum eo ponat judicium. Et postquam dominus noster cum voluntate Dei una cum praecelso consubrino suo Teudoberto rege caritatem inivit, et voluntarie quantitatem de regno suo recepit, et nos locella illa obsistente ad domininationem nostram revocavimus. Campariaco vero, Estivale, cum domibus, mancipiis, vineis, et silvis, pratis, aquis, aquarumque decursibus, et jure carum vel omnem peculium, sanctae basilice domni Petri et Pauli delego. Perfeci scilicet domum, quae infra muros, in dextra parte de posteviola meo opere aedificavi, ubi oratoriolus in honore sancti Michaelis archangeli constructus est, volui ut ipsas domus et basilica sancti Petri et Pauli esse debuisset.