Latin
11
Bertichramnus Cenomanensis, Testamentum 11
Unproofread scanNot analysed yet
Dum nos cum domno Clothario rege pro fide nostra et amore illius detenti fuimus, pistrinus Ecclesiae ante ipsa domo constructa est, propterca in his locis Ecclesia stipendia et madricola, quam ego inibi erexi, supplex quaeso domino meo pontifici, qui mihi successor fuerit, ut omni tempore madricola ipsa, sicut usque nunc in eis temporibus stipendia promeruit, et semper inantea ministrante sancta Ecclesia alatur, et domus ipsa sit ad receptionem pontificum, vel religiosos qui ad ipsum oratorium deserviunt: quia et virtutes ibi ostensae sunt, et honorare in omnibus vel venerare debetur. Precamur domno et pontifici successori nostro, et per Deum Trinitatis conjuramus, ut de villas quas ego sanctae Ecclesiae per hunc folium testamenti delegavi, vel quae meo tempore conquisitae sunt, vel in donationem sanctae Ecclesiae pervenerunt, ex omnibus vel in omnibus decimas annonae, vini, casei, lardi, omnes decimas in domo ipsa sancti Michaelis archangeli annis singulis congregentur, sicut nostro tempore actum fuit, et pauperibus vel peregrinis in eorum alimonia ministretur: quia nec sancta Ecclesia dispendium perferet; et quod nos, etsi indigni, qui qualemcumque locum sacerdotii visi fuimus occupare, ea quae Deo annuente in pauperibus studuimus ministrare, a vobis indesinenter conservetur. Basilicae vero sancti Petri et Pauli curtem illam cum casas quas bonae memoriae Romolos quondam presbyter Cenomannis in civitatem tenuit, et domum illam, quae nostris temporibus supra muros aedificavit, et nos et manum ad hoc porreximus, et postea de nepte sua comparavimus; domus ipsas sicut a praesenti tempore in Dei nomine ab ipsa sancta basilica possidentur, cum id quicquid inibi laboratum fuerit, aut ante vel meis temporibus subjectum, totum et ad integrum praefata Ecclesia absque ullius impedimento perpetualiter valeat possidere.