Latin
17
Bertichramnus Cenomanensis, Testamentum 17
Unproofread scanNot analysed yet
Omnibus notum est qualiter bis aut tertio in re bus sanctae Ecclesiae vel proprias sustinui spoliationem. Deus scit quod non pro culpis nostris hoc passus sum, sed pro hoc quod fidem volui inlibata custodire, et sancta Ecclesia in praesidiis illo tempore grave pertulit dispendium; et ego pauper substantiola mea propria valde egenus evasi. Idcirco erubesco scribere, quod parum resedit ad offerre. Dono argentum illum quem nobis postea Deus vel domnus rex aut amici contulerunt, sicut brevis manu mea conscripta concinit, quia pertractavi ut duas partes de ipso argento quod ego visus sum laborasse, tu sacrosancta Ecclesia, percipias; alia vero portione, quam in ipso breve conscripsi, tu, basilica sancti Petri et Pauli, quem herede meae, sicut te, sancta Ecclesia, institui, habere jubeo. Adjuro per Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, tam tibi, domne pontifex, qui successurus eris, quam et te, abba, qui eo tempore fueris, quando me Deus de hoc saeculo migrare praeceperit, vel successoribus vestris, ut nullus non praesumat de ista parvula munuscula, quae ego sanetae Ecclesiae, vel sanetae basilicae pro commemoratione nominis mei de his speciebus nihil abstrahere, vel venundare, sed omni tempore tam pro ornatum sanctae Ecclesiae vel basilicae, mensae earum perpetualiter debeat perdurare. De reliquo vero argentulo, quodcumque post diem obitus mei regesturiolo meo inventum fuerit; et hoc non delegavi, exceptum argentum sanetae Ecclesiae salvo, jubeo quod praesens habere videor, vel adhuc laborare potuero, quod delegatum non fuerit, totum inter sanctam Ecclesiam ac sanctam basilicam domni Petri et Pauli aequaliter dividantur; et abbas portionem illam quam accepit, si necesse fuerit sepulturae meae aliquid exornari, et si ego hoc antea non fecero, de hoc ipsum quod e contra pontifice perceperit, ad ipsa sepultura mea dignetur, exinde studeat componere; et si nos ea Christus permitteret ea luce durare, argentus ille in ministerio, quo necesse fuerit, basilicae faciendum intromittatur.