Latin
18
Bertichramnus Cenomanensis, Testamentum 18
Unproofread scanNot analysed yet
Simile modo jubeo quod de vestimenta damea [Al. ,clavia] tu, dulcissimi archidiaconi, qui eo tempore fueris, domno "vero et pontifice successore meo particulos duos optimos de proprio vestimenti damea reverenter offerre jubeo. Tibi vero sancti archidiaconi praecipio, ut unum cabellum bonum et unum pareculum de proprietate mea praesumas. Omnia vero quae de proprietate, seu ex militia in regesturiolo meo post meum obitum inventa fuerint, seu et species aut vestimenta quod ego laboravi vel adquisivi, excepto quod sanctae Ecclesiae proprium est, tres exinde jubeo fieri portionis, una domnus et successor meus pontifex accipiat; alia vero basilica domni Petri et Pauli; tertia vero de praesente pauperibus jubeo erogare. Similiter tibi praecipio archidiaconi, et coram Deo contestor, ut de eos fructus quos eo anno relinquero, cum diem extremum exclusero, per manu tua, tertia parte pauperibus absque fraude erogetur.