Latin
19
Bertichramnus Cenomanensis, Testamentum 19
Unproofread scanNot analysed yet
Similiter volo ac jubeo omnibus servientibus sanctae Ecclesiae qui ministeriales esse noscuntur, vel meis, tam clericis quam saecularibus, qui mecum conversare videntur, singulos caballos, tam ingenui, quam liberi vel servientes de praesente percipiant; reliquos vero caballos tam Warannonis, quam spadas seu poledras, qui inventi Fuerint, et characterio sanctae Ecclesiae habuerunt, totus pontifex vel Ecclesia recipiant. Illi vero qui meum characterio peculiarem habuerunt, aut quos mihi parentes vel amici dederunt, medietatem sancta Ecclesia ex ipso accipiat; aliam medietatem basilica vel abbas qui inibi esse videtur recollegat. Illud huic testamenta adnecti volui, ut de gregis equinis, quos mea parvitas undique attraxit vel augmentavit, excepto jur menta antiqua, inde duas portiones ex ipsis gregis quae meas proprias esse videntur, et super tera sanctae Ecclesiae pascua habent, ut diximus fiant: una percipiat sancta Ecclesia, et alia percipiat basilica sancti Petri et Pauli. Gregem illum, quem portionas equinarias super rem sanctae basilicae domni Victuri episcopi intendere videtur, ad ipsa sancta basilica volo esse donatum. Jumenta dei illo qui fuerunt peculiaris Gallimere, pro fidele mea Elopodiae volo esse donatus.