Latin
22
Bertichramnus Cenomanensis, Testamentum 22
Unproofread scanNot analysed yet
Licet quicquid a nobis fuerat laboratum tam in agris, quam mobilibus et immobilibus, volemus totum jam, sicut anterior testamentus noster habuit, in uno testamentum totum et ad integrum delegavi: sed quia postea postquam Deus glorioso domno nostro Clothario rege totum regnum Francorum in sua ditione advenire praecepit, et postea nobis sua larga pietas pro servitia nostra in aliquo respexit, necipsum nobis oportet praeterire. Ergo villas illas quas horae recordationis Avitus, filius Felici quondam episcopus, qui parentem nostram et proximam in conjugium habuit sociata, et omnes res Aviti inter me et vir illuster Gundolando Majores domos sua pietas concessit, et ego contra ipsum modo ad praesens habere videor, omnem portionem meam, tam quod in Biturivo est, quam in Albiense, Cadurcino et Agennense, totum et ad integrum, quicquid medietas ex agro ipsa ad ineam pertinet rationem, pro mea vel in quantitate relaxandi peccata basilica sancti Petri et Pauli, quem heredem constitui, post obitum meum in integritate villas ipsas percipias; et Nogiogilo villam, quam et ego et vir inluster Gundolandus filiae meae et parente Dundanae usufructu concessemus, post ipsius obitum vos sacrosancta Ecclesia et basilica communiter mediate, sicut precaluriam jam dictae matronae convenit, ad vestrum revocetis potestatem idipsum aequaliter dividendum.