Latin
23
Bertichramnus Cenomanensis, Testamentum 23
Unproofread scanNot analysed yet
Villa vero Vocriomno, quam mihi gloriosus domnus Clotarius rex suo munere pro rebus nostris quas Egulfus et Arnoaldus malo ordine et tenuerunt et vastaverunt, licet plus jam nobis exinde pius rex dederat, sed per injunctionem suam hoc Ecclesiae Metticae in honorem domni Stephani relaxavi, et villam istam cum domno et fratri meo Arnulfo episcopo petivi, ut illas villas quae fuerunt Egulfo et Arnoaldo ipso recepit; nos villa Vocrionno. in per petuo tenere deberemus, et quod exinde facere volebamus, liberum arbitrium haberemus. Idcirco ipsa villa tam pro mercedem domni regis quam et pro nostra, quia vineolas parum habet basilica sancti Petri et Pauli, hinc in loco isto ideo ipsa villa cum omni jure suo et adjacentias ad se pertinentes, totum et ad integrum, te sancta basilica domni Petri et Pauli, ubi corpusculum meum desidero sepelire, in perpetuo volo esse donatum. Villa vero Nociogilos, quae est in terraturio Pectavo super alveum Ligeris, quem inibi Beato nepus quondam Babone filius Theudaldo, de maternum suum, per donationis titulum condedit, te sacrosancta basilica domni Petri et Pauli, post obitum meum habere jubeo.