Latin
24
Bertichramnus Cenomanensis, Testamentum 24
Unproofread scanNot analysed yet
De Marogilo villas Rufiniaco et Marigilo, qui de actione Nuncianae ad me pervenerunt, per res sanctae Ecclesiae quod multum devastavit, et nobis gloriosus domnus Clotarius rex post obitum ipsius Nuncianae concessit, te, sacrosancta Ecclesia, heres mea habere jubeo. Locello qui appellatur Lucianus, quicquid inibi debet Hisigilo; reicola illa, quae est super Ledo fluvium, nomine Bauciallo, quem ego de Bestingeselo de Vindocinense et conjuge vel filiastros suos comparavi, basilicae sancti Victuri Cenomannica civitate cum mancipiis et omni re quod inibi melioratum est, volo esse donatura. Villa nomine Tauriaco, portionem illam quem Nuncia inibi tenuit, et nos modo per praeceptionem domni nostri, sicut Marogilo et Rufiniaco tenemus, et ipsa villa Tauriaco tam portione illa Nuncianae qui fuit, et modo ad nostra traditione pervenit; quam et portionem illam, quam Audericum et nepoti sui, filius germanae suo et germanae suae nobis vendiderunt, et ipsum insimul conjunximus, te sacrosancta Ecclesia, heres mea, habere jubeo. Locello quae appellatur Luciacus, quicquid inibi de Berthigisillo, vel conjuge sua et filiis eorum comparavi, et ad praesens possidere videor, cum quicquid inibi adjunxi, aut adhuc adjungere potuero, basilicae sancti Petri et Pauli herede meae delego possidendum. Villas vero sitas in terraturio Dunense, hoc est villa Pannonio, quem de Johanni abbate dato pretio, hoc est solidis centum quadraginta comparavi, et villam Marcirias, quem de Bethone, filio Baddone quondam similiter visus sum comparasse; ipsas reicolas, tu dulcissimus nepos meus Sigechelmi, post meum obitum recipias; sic quoque ut post tuum obedum filii tui inter se aequalentia dividant.