Latin
27
Bertichramnus Cenomanensis, Testamentum 27
Unproofread scanNot analysed yet
Quidquid fideli nostro Cherulfo quondam dedimus vel filiis suis, hoc ad integrum confirmamus. Fidelissimo amico meo Chadeleno quicquid ei hic et in Genomannico dedi, volo ut hoc in perpetuo et ille et filii sui possideant, quia omnibus notum est quod fideliter in ministeriis sanctae ecclesiae et jugiter deservivit, et tempore vitae suae facere disponit, et justum est, ut quicquid ei de jure Ecclcsiae, vel quae meo labore ad Ecclesiam pervenit, semper in eo perpetualiter perduret. Fideli meo Betoleno, filio Cundeleno quondam, quicquid genitore suo dedere, vel quod postea ipso Betoleno et nostra largitate est concessum, ipso Betoleno et conjuge suae, vel filiis eorum in perpetuo volo esse donatum: sic quoque ut genitrix sua quotquot exinde habet dum advixerit, usufructuario possideat. Post obitum ipsius jam dictus Betolenus, et filii sui in integrum percipiant, et semper amici Ecclesiae persistant.