Latin
28
Bertichramnus Cenomanensis, Testamentum 28
Unproofread scanNot analysed yet
Illud itaque rogo ac jubeo, ut quanticumque amici mei vel fideles servientes fuerint, semper eis memor sit nutritura mea, vel benefactum meum, quod circa illos impendidi, ut et ipsis post obitum meum cura sit, ut cum dies commemorationis meae evenerit, semper inibi adesse debeant: et Abbate loci illius solatium praebeant; et dicant: Felix est homo ille, qui amicos bonos relinquit. Praecipio tibi, dulcissime nepos meus Sigechelmi, et filiis tuis rego et adjuro per Deum omnipotentem, ut quamdiu vos in saeculo supertitisse volucrit, una cum conjuges vestras vel sobolis vestris, si sanitas permiserit, semper annis singulis bis aut ter sepulturola mea visitetis; et hoc adjuro Abba e loci illius, ut totaliter vos reficiat, et filios vestros honoret, qualiter cognoscit me sancta Ecclesia fuisse consolatorem, ut vobis et filiis vestris delectet frequens visitare locum ipsum sanctum, vel meam commemorare memoriam. Adjuro et rogo domno meo Cabimoaldo episcopo [Infra, Chaimaldo episc. Pictavensi], quia consanguineus meus esse dinoscetur, et cum divina pietas ad sacerdotale culmen perduxit, semper illi memor sit nutrita mea vel patrocinius sancti Petri, unde ad ipsum onus Christo praesule ambulavit; ut idonea sepultura,, quandoque me Deus ab hac luce migrare jusserit, suis manibus cum reliquis domnis et fratribus suis corpusculo meo dignanter sepeliant, ut unde Domini mercedem conquirant, et laus in populo percurrat: hoc jubeo tunc archidiacono, ut ipsius domnus qui peccatorem sepelire dignaverint, donent cis caballis padi [F. ,paria] duo, et poledros congregans duos, et singulos parioculos ipsi domni accipiant; et tu hoc domne Chaimalde cum archidiacono dignanter facias, et tibi simili modo, sicut tui fratres accipiant, ut accipias jubemus. Et quamdiu in saeculo te Deus superstitem esse voluerit, rogo ad meam commemorationem digneris venire; et domnus abbas vel congregatio sancti Petri et Pauli dignum tibi honorem impendant.