Latin
30
Bertichramnus Cenomanensis, Testamentum 30
Unproofread scanNot analysed yet
Et quia casus humanus multos dubios reddit; et ego vereor, ne (quod Deus avertat) devotionem meam iniqua cupiditas, quae malorum radix est, in aliquo frangat; conjuro te, domne sacerdos, quem post me Deus esse voluerit, per illum judicium tremendum— que diem, sic in aeternum beatitudinis praemium adipiscas, et non cum Juda damnationis partem adquiras, ut omnibus voluntatis meae arbitrium impleas; vel dum te Deus superstitem esse voluerit, custodire intendas omnia. Hanc libertatem debet perpendere, qui voluntati suae judicium firmiter desiderat permanere. Rogo cum testamentum meum ad omnis et comprovincialibus meis fuerit apertum, tunc per manum archidiaconi centum solidi per domnum episcopum Turonicae civitatis ad sepulcrum domni et peculiaris patroni sancti Martini antistitis ubi comam deposui, et annis singulis tributum meum ibidem reddidi, transmittantur. Similiter ad basilicam sancti Albini antistitis per manum Andegavi pontificis sol. quinquaginta dirigantur, quos solidos per sacellos separatim cum brevicellis sigillatis ad unumquemque locum, sicut superius memini, in manu fideli dispensatori commendavi, sicut pagina testamenti mei eloquitur dispensandos.