Latin
29
Bertichramnus Cenomanensis, Testamentum 29
Unproofread scanNot analysed yet
Hos, has liberas liberosve esse jubeo: Libigiselo cum uxore et filiis, Chinemundo, Chrodosindo cum uxore et infantes, Theodogundi et filio suo Lopo, et filia sua, Emmane cum uxore et filiis, Ebreleno cum uxore et filiis, Gariulfo, Juliano, Picoaldo cum uxore et filiis, filio et filia Maurello. Similiter et famulos meos qui inibi deservire videntur, tam natione Romana, quam et barbara. Id sunt, Teodane, Bajone, Baudasindo, Mauro, Austrehario, Audisgisilo, Vetesigilo, Bercehano, Quotane, Alagise, Leodegiselo, et filiis Theodoniviae. Hus omnis ad integrum ingenuos esse jubeo cum omni peculiari eorum quod habent, aut deinceps laborare poterunt, et defensionem sanctae basilicae domni Petri et Pauli Apostolorum, ubi corpusculo meo in Dei nomen opto requiescere, habere mereamur; ita ut unusquisque tempore depositionis meae conveniant, et oblata tantum nominis mei ante sanctum altarium offerant, vel recenseant, et ministerium, qualem egisse visi sunt, unusquisque in Dei nomen in praedicta die observent; et abbati loci illius solatium praebeant, et postea in crastinum abbas det illis dignissimam refectionem, et unusquisque ad domos eorum revertantur, tam isti quorum nomina hic continentur, vel quos postea de gente barbara comparavi, aut adhuc comparare potuero, tam pueri, quam puellae, qui a me emti noscuntur, et epistolas eis feci; et ipsi in integra ingenuitate perdurent, et hoc observent quod et pluris eorum, et toti sub tuitione et defensione sancti Petri perseverent; et Dasgastaldus qui voluerint ex ipsis cum ipso abbate consistere, vel basilicae deservire, de rebus sanctae basilicae ditentur, ut melius eis delectet sepulturolae meae impendere honorem, et sanctae basilicae deservire. Et qui hic in Cenomannico terraturio manere noscuntur, defensionem sanctae basilicae domnorum Apostolorum Petri et Pauli se habere noscuntur. Si necesse fuerit, et abbas ille, qui basilica sancta ad regendum et gubernandum commissa fuerit, omni tempore de eo quod inibi a me collatum est, depositionem meam et lumen sepulturolae meae annis singulis taliter studeat celebrare, qualiter alia delectet loca sanctorum in maximis rebus ditare Quod si abbas ille qui exinde negligens fuerit, cognoscat ante tribunal Christi cum domnis Petro e… Paulo apostolis ex hoc habere ultionem, et perpetuam suscipere damnationem. Illos vero quos de ratione Ecclesiae pro singulis festivitatibus in Albis, per epistolas relaxavi, aut relaxavero, sicut epistolae eorum edocent, sub tuitione et defensione sanctae Ecclesiae rependeant.