Latin
33
Bertichramnus Cenomanensis, Testamentum 33
Unproofread scanNot analysed yet
Sed quia nos de familia sanctae Ecclesiae nihil nec cineribus nostris, nec dispositione facienda praesumimus injungi aut relaxari, sicut domni et antecessores nostri fecerunt; simili modo, jubeo, ut si aliquid mihi minime in mente fuerint de meis famulis, aut germani mei Bertulfi quondam, et haec in Cenomannico manere videntur, toti absoluti sint a servitio et defensionem vel tuitionem sanctae basilicae domni Petri et Pauli, sicut reliqui liberi mei, habere mereantur. Illos vero quos de captivitate redemi, et ante ingenui fuerunt, et modo pro pretio servire videntur, tam viri quam mulieres de villa Boalcha omnes a servitio relaxentur. Ad matriculas capitalis in civitate vel qui per basilicolas sunt, per manus archidiaconi quinque sol. jubeo dari.