Latin
34
Bertichramnus Cenomanensis, Testamentum 34
Unproofread scanNot analysed yet
Quia deliberationis meae arbitrium opto per hunc testamentum fi miter conservare, ideo conjuro vos, domni et pontifices, per sanctum apostolatum quem divina traditione accepistis, ubicumque necesse fuerit, basilicae meae vel abbati loci illius semper solatium praebeatis, et tale consilium domno et successori ineo instruite, ut de id quod sanctae basilicae in honore domni Petri et Pauli apostolorum pro animae meae remedium deputavi, nihil exinde minuat, nec per qualibet occasione aliquid debeat fraudare, quia ego nullum dispendium me sanctae ecclesiae generasse cognosco. Similiter conjuro vos omnes per victorias clementissimorum principum, qui, in saeculo virtutem agendi apud ipsos domnos et principes nostros habetis, ut si necesse fuerit semper defensionis vestrae auxilium paginolae non negetis. Adhuc parva memoravi quod valde in oblivione tradidi. Domum vero, Diablentes quam meo opere aedificavit cum curte et stabulum, et hortus et colonicas, quicquid undique tam de Bosone presbytero, quam de heredis Etoleno, Trilono, loco quae dicitur Calviaco, vel undique in opidum Diablentis juxta ripam Aroenae fluviolo comparavi, tam terris, mancipiis, silvis, pravis et omnes jure suo, cum Taxonaria quam vindicavi contra Leutthero et heredes suos, totum et ad integrum, te, sacrosancta Ecclesia heres mea, habere volo, excepto res antiquas sanctae Ecclesiae Diablenticae. Idemque et portiones illas quas mihi Guntherus in omnes res suas per donationes contulit, et ipsum conjunctum apud ipsam casam Diablenticam te, sacrosancta mater et heres mea Ecclesia habere decerno Casellas illas quas bonae memoriae. Domnigisilus diaconus ex nostro munere habuit, et ipsi pauper inibi aedificavit, et nos post illius obitum dulcissimo nepoti nostro Leudochramno concessimus, cum omnes casellas, casticella, vineola, campellos, et quod ibi ipse diaconus habere visus fuit, cum mancipiola illa qui inibi habere videntur, volumus ut ipse nepos noster dum pro amore nostro frequens ad basilicam S. Petri et Pauli apostolorum venire deliberat, sicut et nos in testamentum scripsimus, volumus ut ipsas cum gratia pontifice successore nostro semper possideat, sic quoque ut post obitum illius ad jus sancto Ecclesiae revertatur.