Latin · ~9 min
10.1 to 10.2
Biblia Sacra, Actus Apostolorum 10.1-2
Not analysed yet
10] 1 Vir autem quidam erat in Caesarea, nomine Cornleius, centurio cohortis quae dicitur Italica, 2 religiosus, ac timens Deum cum omni domo sua, faciens eleemosynas multas plebi, et deprecans Deum semper: 3 is vidit in visu manifeste, quasi hora diei nona, angelum Dei introeuntem ad se, et dicentem sibi: Corneli. 4 At ille intuens eum, timore correptus, dixit: Quid est, Domine? Dixit autem illi: Orationes tuae et eleemosynae tuae ascenderunt in memoriam in conspectu Dei. 5 Et nunc mitte viros in Ioppen, et accersi Simonem quemdam, qui cognominatur Petrus: 6 hic hospitatur apud Simonem quemdam coriarium, cuius est domus iuxta mare: hic dicet tibi quid te oporteat facere. 7 Et cum discessisset angelus qui loquebatur illi, vocavit duos domesticos suos, et militem metuentem Dominum ex his qui illi parebant. 8 Quibus cum narrasset omnia, misit illos in Ioppen. 9 Postera autem die, iter illis facientibus, et appropinquantibus civitati, ascendit Petrus in superiora ut oraret circa horam sextam. 10 Et cum esuriret, voluit gustare. Parantibus autem illis, cecidit super eum mentis excessus: 11 et vidit caelum apertum, et descendens vas quoddam, velut linteum magnum, quatuor initiis submitti de caelo in terram, 12 in quo erant omnia quadrupedia, et serpentia terrae, et volatilia caeli. 13 Et facta est vox ad eum: Surge Petre, occide, et manduca. 14 Ait autem Petrus: Absit Domine, quia numquam manducavi omne commune et immundum. 15 Et vox iterum secundo ad eum: Quod Deus purificavit, tu commune ne dixeris. 16 Hoc autem factum est per ter: et statim receptum est vas in caelum. 17 Et dum intra se haesitaret Petrus quidnam esset visio, quam vidisset: ecce viri qui missi erant a Cornelio, inquirentes domum Simonis, astiterunt ad ianuam. 18 Et cum vocassent, interrogabant, si Simon, qui cognominatur Petrus, illic haberet hospitium. 19 Petro autem cogitante de visione, dixit Spiritus ei: Ecce viri tres quaerunt te. 20 Surge itaque, descende, et vade cum eis nihil dubitans: quia ego misi illos. 21 Descendens autem Petrus ad viros, dixit: Ecce ego sum, quem quaeritis: quae causa est, propter quam venistis? 22 Qui dixerunt: Cornelius centurio, vir iustus, et timens Deum, et testimonium habens ab universa gente Iudaeorum, responsum accepit ab angelo sancto accersire te in domum suam, et audire verba abs te. 23 Introducens ergo eos, recepit hospitio.