Latin · ~9 min
10.3 to 10.4
Biblia Sacra, Actus Apostolorum 10.3-4
Not analysed yet
Sequenti autem die surgens profectus est cum illis; et quidam ex fratribus ab Ioppe comitati sunt eum. 24 Altera autem die introivit Caesaream. Cornelius vero exspectabat illos, convocatis cognatis suis, et necessariis amicis. 25 Et factum est cum introisset Petrus, obvius venit ei Cornelius, et procidens ad pedes eius adoravit. 26 Petrus vero elevavit eum, dicens: Surge, et ego ipse homo sum. 27 Et loquens cum illo intravit, et invenit multos qui convenerant: 28 dixitque ad illos: Vos scitis quomodo abominatum sit viro Iudaeo coniungi, aut accedere ad alienigenam: sed mihi ostendit Deus neminem communem aut immundum dicere hominem. 29 Propter quod sine dubitatione veni accersitus. Interrogo ergo, quam ob causam accersistis me? 30 Et Cornelius ait: A nudiusquarta die usque ad hanc horam, orans eram hora nona in domo mea, et ecce vir stetit ante me in veste candida, et ait: 31 Corneli, exaudita est oratio tua, et eleemosynae tuae commemoratae sunt in conspectu Dei. 32 Mitte ergo in Ioppen, et accersi Simonem, qui cognominatur Petrus: hic hospitatur in domo Simonis coriarii iuxta mare. 33 Confestim ergo misi ad te: et tu benefecisti veniendo. Nunc ergo omnes nos in conspectu tuo adsumus audire omnia quaecumque tibi praecepta sunt a Domino. 34 Aperiens autem Petrus os suum, dixit: In veritate comperi quia non est personarum acceptor Deus; 35 sed in omni gente qui timet eum, et operatur iustitiam, acceptus est illi. 36 Verbum misit Deus filiis Israel, annuntians pacem per Iesum Christum (hic est omnium Dominus). 37 Vos scitis quod factum est verbum per universam Iudaeum: incipiens enim a Galilaea post baptismum, quod praedicavit Ioannes, 38 Iesum a Nazareth: quomodo unxit eum Deus Spiritu Sancto, et virtute, qui pertransiit benefaciendo, et sanando omnes oppressos a diabolo, quoniam Deus erat cum illo. 39 Et nos testes sumus omnium quae fecit in regione Iudaeorum, et Ierusalem, quem occiderunt suspendentes in ligno. 40 Hunc Deus suscitavit tertia die, et dedit eum manifestum fieri, 41 non omni populo, sed testibus praeordinatis a Deo: nobis, qui manducavimus et bibimus cum illo postquam resurrexit a mortuis. 42 Et praecepit nobis praedicare populo, et testificari, quia ipse est qui constitutus est a Deo iudex vivorum et mortuorum. 43 Huic omnes prophetae testimonium perhibent remissionem peccatorum accipere per nomen eius omnes qui credunt in eum.