Latin · ~8 min
11.1 to 11.2
Biblia Sacra, Actus Apostolorum 11.1-2
Not analysed yet
11] 1 Audierunt autem Apostoli, et fratres, qui erant in Iudaea, quoniam et gentes receperunt verbum Dei. 2 Cum autem ascendisset Petrus Ierosolymam, disceptabant adversus illum qui erant ex circumcisione, 3 dicentes: Quare introisti ad viros praeputium habentes, et manducasti cum illis? 4 Incipiens autem Petrus exponebat illis ordinem, dicens: 5 Ego eram in civitate Ioppe orans, et vidi in excessu mentis visionem, descendens vas quoddam velut linteum magnum quatuor initiis summitti de caelo, et venit usque ad me. 6 In quod intuens considerabam, et vidi quadrupedia terrae, et bestias, et reptilia, et volatilia caeli. 7 Audivi autem et vocem dicentem mihi: Surge Petre, occide, et manduca. 8 Dixi autem: Nequaquam Domine: quia commune aut immundum numquam introivit in os meum. 9 Respondit autem vox secundo de caelo: Quae Deus mundavit, tu ne commune dixeris. 10 Hoc autem factum est per ter: et recepta sunt omnia rursum in caelum. 11 Et ecce viri tres confestim astiterunt in domo in qua eram, missi a Caesarea ad me. 12 Dixit autem Spiritus mihi ut irem cum illis, nihil haesitans. Venerunt autem mecum et sex fratres isti, et ingressi sumus in domum viri. 13 Narravit autem nobis, quomodo vidisset angelum in domo sua, stantem et dicentem sibi: Mitte in Ioppen, et accersi Simonem, qui cognominatur Petrus, 14 qui loquetur tibi verba in quibus salvus eris tu, et universa domus tua. 15 Cum autem coepissem loqui, cecidit Spiritus Sanctus super eos, sicut et in nos in initio. 16 Recordatus sum autem verbi Domini, sicut dicebat: Ioannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu Sancto. 17 Si ergo eamdem gratiam dedit illis Deus, sicut et nobis, qui credidimus in Dominum Iesum Christum: ego quis eram, qui possem prohibere Deum? 18 His auditis, tacuerunt: et glorificaverunt Deum, dicentes: Ergo et gentibus paenitentiam dedit Deus ad vitam.