Latin · ~2 min
10.5
Biblia Sacra, Actus Apostolorum 10.5
Not analysed yet
44 Adhuc loquente Petro verba haec, cecidit Spiritus Sanctus super omnes qui audiebant verbum. 45 Et obstupuerunt ex circumcisione fideles qui venerant cum Petro: quia et in nationes gratia Spiritus Sancti effusa est. 46 Audiebant enim illos loquentes linguis, et magnificantes Deum. 47 Tunc respondit Petrus: Numquid aquam quis prohibere potest ut non baptizentur hi qui Spiritum Sanctum acceperunt sicut et nos? 48 Et iussit eos baptizari in nomine Domini Iesu Christi. Tunc rogaverunt eum ut maneret apud eos aliquot diebus.