Latin · ~11 min
13.1 to 13.4
Biblia Sacra, Actus Apostolorum 13.1-4
Not analysed yet
13] 1 Erant autem in ecclesia, quae erat Antiochiae, prophetae, et doctores, in quibus Barnabas, et Simon, qui vocabatur Niger, et Lucius Cyrenensis, et Manahen, qui erat Herodis Tetrarchae collactaneus, et Saulus. 2 Ministrantibus autem illis Domino, et ieiunantibus, dixit illis Spiritus Sanctus: Segregate mihi Saulum et Barnabam in opus ad quod assumpsi eos. 3 Tunc ieiunantes, et orantes, imponentesque eis manus, dimiserunt illos. 4 Et ipsi quidem missi a Spiritu Sancto abierunt Seleuciam: et inde navigaverunt Cyprum. 5 Et cum venissent Salaminam, praedicabant verbum Dei in synagogis Iudaeorum. Habebant autem et Ioannem in ministerio. 6 Et cum perambulassent universam insulam usque Paphum, invenerunt quemdam virum magnum pseudoprophetam, Iudaeum, cui nomen erat Bariesu, 7 qui erat cum proconsule Sergio Paulo viro prudente. Hic, accersitis Barnaba et Saulo, desiderabat audire verbum Dei. 8 Resistebat autem illis Elymas magus (si enim interpretatur nomen eius), quaerens avertere proconsulem a fide. 9 Saulus autem, qui et Paulus, repletus Spiritu Sancto, intuens in eum, 10 dixit: O plene omni dolo et omni fallacia, fili diaboli, inimice omnis iustitiae, non desinis subvertere vias Domini rectas. 11 Et nunc ecce manus Domini super te, et eris caecus, non videns solem usque ad tempus. Et confestim cecidit in eum caligo, et tenebrae, et circuiens quaerebat qui ei manum daret. 12 Tunc proconsul cum vidisset factum, credidit admirans super doctrina Domini. 13 Et cum a Papho navigassent Paulus, et qui cum eo erant, venerunt Pergen Pamphyliae. Ioannes autem discedens ab eis, reversus est Ierosolymam. 14 Illi vero pertranseuntes Pergen, venerunt Antiochiam Pisidiae: et ingressi synagogam die sabbatorum, sederunt. 15 Post lectionem autem legis, et prophetarum, miserunt principes synagogae ad eos, dicentes: Viri fratres, si quis est in vobis sermo exhortationis ad plebem, dicite. 16 Surgens autem Paulus, et manu silentium indicens, ait: Viri Israelitae, et qui timetis Deum, audite: 17 Deus plebis Israel elegit patres nostros, et plebem exaltavit cum essent incolae in terra Aegypti, et in brachio excelso eduxit eos ex ea, 18 et per quadraginta annorum tempus mores eorum sustinuit in deserto. 19 Et destruens gentes septem in terra Chanaan, sorte distribuit eis terram eorum, 20 quasi post quadringentos et quinquaginta annos: et post haec dedit iudices, usque ad Samuel prophetam. 21 Et exinde postulaverunt regem: et dedit illis Deus Saul filium Cis, virum de tribu Beniamin, annis quadraginta: 22 et amoto illo, suscitavit illis David regem: cui testimonium perhibens, dixit: Inveni David filium Iesse, virum secundum cor meum, qui faciet omnes voluntates meas. 23 Huius Deus ex semine secundum promissionem eduxit Israel salvatorem Iesum, 24 praedicante Ioanne ante faciem adventus eius baptismum paenitentiae omni populo Israel. 25 Cum impleret autem Ioannes cursum suum, dicebat: Quem me arbitramini esse, non sum ego, sed ecce venit post me, cuius non sum dignus calceamenta pedum solvere.