Latin
13.5 to 13.7
Biblia Sacra, Actus Apostolorum 13.5-7
Not analysed yet
26 Viri fratres, filii generis Abraham, et qui in vobis timent Deum, vobis verbum salutis huius missum est. 27 Qui enim habitabant Ierusalem, et principes eius hunc ignorantes, et voces prophetarum, quae per omne sabbatum leguntur, iudicantes impleverunt, 28 et nullam causam mortis invenientes in eo, petierunt a Pilato, ut interficerent eum. 29 Cumque consummassent omnia quae de eo scripta erant, deponentes eum de ligno, posuerunt eum in monumento. 30 Deus vero suscitavit eum a mortuis tertia die: qui visus est per dies multos his, 31 qui simul ascenderant cum eo de Galilaea in Ierusalem: qui usque nunc sunt testes eius ad plebem. 32 Et nos vobis annuntiamus eam, quae ad patres nostros repromissio facta est: 33 quoniam hanc Deus adimplevit filiis nostris resuscitans Iesum, sicut et in Psalmo secundo scriptum est: Filius meus es tu, ego hodie genui te. 34 Quod autem suscitavit eum a mortuis, amplius iam non reversurum in corruptionem, ita dixit: Quia dabo vobis sancta David fidelia. 35 Ideoque et alias dicit: Non dabis sanctum tuum videre corruptionem. 36 David enim in sua generatione cum administrasset, voluntati Dei dormivit: et appositus est ad patres suos, et vidit corruptionem. 37 Quem vero Deus suscitavit a mortuis, non vidit corruptionem. 38 Notum igitur sit vobis, viri fratres, quia per hunc vobis remissio peccatorum annuntiatur, et ab omnibus quibus non potuistis in lege Moysi iustificari, 39 in hoc omnis qui credit, iustificatur. 40 Videte ergo ne superveniat vobis quod dictum est in prophetis: 41 Videte contemptores, et admiramini, et disperdimini: quia opus operor ego in diebus vestris, opus quod non credetis, si quis enarraverit vobis. 42 Exeuntibus autem illis rogabant ut sequenti sabbato loquerentur sibi verba haec. 43 Cumque dimissa esset synagoga, secuti sunt multi Iudaeorum, et colentium advenarum, Paulum et Barnabam: qui loquentes suadebant eis ut permanerent in gratia Dei.