Latin · ~9 min
19.1 to 19.3
Biblia Sacra, Actus Apostolorum 19.1-3
Not analysed yet
19] 1 Factum est autem cum Apollo esset Corinthi, ut Paulus peragratis superioribus partibus veniret Ephesum, et inveniret quosdam discipulos: 2 dixitque ad eos: Si Spiritum Sanctum accepistis credentes? At illi dixerunt ad eum: Sed neque si Spiritus Sanctus est, audivimus. 3 Ille vero ait: In quo ergo baptizati estis? Qui dixerunt: In Ioannis baptismate. 4 Dixit autem Paulus: Ioannes baptizavit baptismo paenitentiae populum, dicens: In eum qui venturus esset post ipsum, ut crederent, hoc est, in Iesum. 5 His auditis, baptizati sunt in nomine Domini Iesu. 6 Et cum imposuisset illis manus Paulus, venit Spiritus Sanctus super eos, et loquebantur linguis, et prophetabant. 7 Erant autem omnes viri fere duodecim. 8 Introgressus autem synagogam, cum fiducia loquebatur per tres menses, disputans, et suadens de regno Dei. 9 Cum autem quidam indurarentur, et non crederent, maledicentes viam Domini coram multitudine, discedens ab eis, segregavit discipulos, quotidie disputans in schola tyranni cuiusdam. 10 Hoc autem factum est per biennium, ita ut omnes qui habitabant in Asia, audirent verbum Domini, Iudaei atque gentiles. 11 Virtutesque non quaslibet faciebat Deus per manum Pauli: 12 ita ut etiam super languidos deferrentur a corpore eius sudaria, et semicinctia, et recedebant ab eis languores, et spiritus nequam egrediebantur. 13 Tentaverunt autem quidam et de circumeuntibus Iudaeis exorcistis, invocare super eos qui habebant spiritus malos, nomen Domini Iesu, dicentes: Adiuro vos per Iesum, quem Paulus praedicat. 14 Erant autem quidam Iudaei Scevae principis sacerdotum septem filii, qui hoc faciebant. 15 Respondens autem spiritus nequam dixit eis: Iesum novi, et Paulum scio: vos autem qui estis? 16 Et insiliens in eos homo, in quo erat daemonium pessimum, et dominatus amborum, invaluit contra eos, ita ut nudi et vulnerati effugerent de domo illa. 17 Hoc autem notum factum est omnibus Iudaeis, atque gentilibus, qui habitabant Ephesi: et cecidit timor super omnes illos, et magnificabatur nomen Domini Iesu. 18 Multique credentium veniebant, confitentes et annuntiantes actus suos. 19 Multi autem ex eis, qui fuerant curiosa sectati, contulerunt libros, et combusserunt coram omnibus: et computatis pretiis illorum, invenerunt pecuniam denariorum quinquaginta millium. 20 Ita fortiter crescebat verbum Dei, et confirmabatur.