Latin · ~9 min
19.4 to 19.7
Biblia Sacra, Actus Apostolorum 19.4-7
Not analysed yet
21 His autem expletis, proposuit Paulus in Spiritu, transita Macedonia et Achaia, ire Ierosolymam, dicens: Quoniam postquam fuero ibi, oportet me et Romam videre. 22 Mittens autem in Macedoniam duos ex ministrantibus sibi, Timotheum et Erastum, ipse remansit ad tempus in Asia. 23 Facta est autem illo tempore turbatio non minima de via Domini. 24 Demetrius enim quidam nomine, argentarius, faciens aedes argenteas Dianae, praestabat artificibus non modicum quaestum: 25 quos convocans, et eos qui huiusmodi erant opifices, dixit: Viri, scitis quia de hoc artificio est nobis acquisitio: 26 et videtis, et auditis quia non solum Ephesi, sed pene totius Asiae, Paulus hic suadens avertit multam turbam, dicens: Quoniam non sunt dii, qui manibus fiunt. 27 Non solum autem haec periclitabitur nobis pars in redargutionem venire, sed et magnae Dianae templum in nihilum reputabitur, sed et destrui incipiet maiestas eius, quam tota Asia, et orbis colit. 28 His auditis, repleti sunt ira, et exclamaverunt dicentes: Magna Diana Ephesiorum. 29 Et impleta est civitas confusione, et impetum fecerunt uno animo in theatrum, rapto Gaio, et Aristarcho Macedonibus, comitibus Pauli. 30 Paulo autem volente intrare in populum, non permiserunt discipuli. 31 Quidam autem et de Asiae principibus, qui erant amici eius, miserunt ad eum rogantes ne se daret in theatrum: 32 alii autem aliud clamabant. Erat enim ecclesia confusa: et plures nesciebant qua ex causa convenissent. 33 De turba autem detraxerunt Alexandrum, propellentibus eum Iudaeis. Alexander autem manu silentio postulato, volebat reddere rationem populo. 34 Quem ut cognoverunt Iudaeum esse, vox facta una est omnium, quasi per horas duas clamantium: Magna Diana Ephesiorum. 35 Et cum sedasset scriba turbas, dixit: Viri Ephesii, quis enim est hominum, qui nesciat Ephesiorum civitatem cultricem esse magnae Dianae, Iovisque prolis? 36 Cum ergo his contradici non possit, oportet vos sedatos esse, et nihil temere agere. 37 Adduxistis enim homines istos, neque sacrilegos, neque blasphemantes deam vestram. 38 Quod si Demetrius, et qui cum eo sunt artifices, habent adversus aliquem causam, conventus forenses aguntur, et proconsules sunt, accusent invicem. 39 Si quid autem alterius rei quaeritis, in legitima ecclesia poterit absolvi. 40 Nam et periclitamur argui seditionis hodiernae: cum nullus obnoxius sit de quo possimus reddere rationem concursus istius. Et cum haec dixisset, dimisit ecclesiam.