Latin · ~8 min
27.1 to 27.3
Biblia Sacra, Actus Apostolorum 27.1-3
Not analysed yet
27] 1 Ut autem iudicatum est navigare eum in Italiam, et tradi Paulum cum reliquis custodiis centurioni nomine Iulio cohortis Augustae, 2 ascendentes navem Adrumetinam, incipientes navigare circa Asiae loca, sustulimus, perseverante nobiscum Aristarcho Macedone Thessalonicensi. 3 Sequenti autem die devenimus Sidonem. Humane autem tractans Iulius Paulum, permisit ad amicos ire, et curam sui agere. 4 Et inde cum sustulissemus, subnavigavimus Cyprum, propterea quod essent venti contrarii. 5 Et pelagus Ciliciae et Pamphyliae navigantes, venimus Lystram, quae est Lyciae: 6 et ibi inveniens centurio navem Alexandrinam navigantem in Italiam, transposuit nos in eam. 7 Et cum multis diebus tarde navigaremus, et vix devenissemus contra Gnidum, prohibente nos vento, adnavigavimus Cretae iuxta Salmonem: 8 et vix iuxta navigantes, venimus in locum quemdam qui vocatur Boniportus, cui iuxta erat civitas Thalassa. 9 Multo autem tempore peracto, et cum iam non esset tuta navigatio, eo quod et ieiunium iam praeteriisset, consolabatur eos Paulus, 10 dicens eis: Viri, video quoniam cum iniuria et multo damno non solum oneris, et navis, sed etiam animarum nostrarum incipit esse navigatio. 11 Centurio autem gubernatori et nauclero magis credebat, quam his quae a Paulo dicebantur. 12 Et cum aptus portus non esset ad hiemandum, plurimi statuerunt consilium navigare inde, si quomodo possent, devenientes Phoenicen, hiemare, portum Cretae respicientem ad Africum et ad Corum. 13 Aspirante autem austro, aestimantes propositum se tenere, cum sustulissent de Asson, legebant Cretam. 14 Non post multum autem misit se contra ipsam ventus typhonicus, qui vocatur Euroaquilo. 15 Cumque arrepta esset navis, et non posset conari in ventum, data nave flatibus, ferebamur. 16 In insulam autem quamdam decurrentes, quae vocatur Cauda, potuimus vix obtinere scapham. 17 Qua sublata, adiutoriis utebantur, accingentes navem, timentes ne in Syrtim inciderent, summisso vase sic ferebantur. 18 Valida autem nobis tempestate iactatis, sequenti die iactum fecerunt: 19 et tertia die suis manibus armamenta navis proiecerunt. 20 Neque autem sole, neque sideribus apparentibus per plures dies, et tempestate non exigua imminente, iam ablata erat spes omnis salutis nostrae.