Latin · ~10 min
27.4 to 27.7
Biblia Sacra, Actus Apostolorum 27.4-7
Not analysed yet
21 Et cum multa ieiunatio fuisset, tunc stans Paulus in medio eorum, dixit: Oportebat quidem, o viri, audito me, non tollere a Creta, lucrique facere iniuriam hanc et iacturam. 22 Et nunc suadeo vobis bono animo esse: amissio enim nullius animae erit ex vobis, praeterquam navis. 23 Astitit enim mihi hac nocte angelus Dei, cuius sum ego, et cui deservio, 24 dicens: Ne timeas Paule, Caesari te oportet assistere: et ecce donavit tibi Deus omnes qui navigant tecum. 25 Propter quod bono animo estote viri: credo enim Deo, quia sic erit, quemadmodum dictum est mihi. 26 In insulam autem quamdam oportet nos devenire. 27 Sed posteaquam quartadecima nox supervenit, navigantibus nobis in Adria circa mediam noctem, suspicabantur nautae apparere sibi aliquam regionem. 28 Qui et summittentes bolidem, invenerunt passus viginti: et pusillum inde separati, invenerunt passus quindecim. 29 Timentes autem ne in aspera loca incideremus, de puppi mittentes anchoras quatuor, optabant diem fieri. 30 Nautis vero quaerentibus fugere de navi, cum misissent scapham in mare, sub obtentu quasi inciperent a prora anchoras extendere, 31 dixit Paulus centurioni et militibus: Nisi hi in navi manserint, vos salvi fieri non potestis. 32 Tunc absciderunt milites funes scaphae, et passi sunt eam excidere. 33 Et cum lux inciperet fieri, rogabat Paulus omnes sumere cibum, dicens: Quartadecima die hodie exspectantes ieiuni permanetis, nihil accipientes. 34 Propter quod rogo vos accipere cibum pro salute vestra: quia nullius vestrum capillus de capite peribit. 35 Et cum haec dixisset, sumens panem, gratias egit Deo in conspectu omnium: et cum fregisset, coepit manducare. 36 Animaequiores autem facti omnes, et ipsi sumpserunt cibum. 37 Eramus vero universae animae in navi ducentae septuaginta sex. 38 Et satiati cibo alleviabant navem, iactantes triticum in mare. 39 Cum autem dies factus esset, terram non agnoscebant: sinum vero quemdam considerabant habentem littus, in quem cogitabant si possent eiicere navem. 40 Et cum anchoras sustulissent, committebant se mari, simul laxantes iuncturas gubernaculorum: et levato artemone secundum aurae flatum, tendebant ad littus. 41 Et cum incidissemus in locum dithalassum, impegerunt navem: et prora quidem fixa manebat immobilis, puppis vero solvebatur a vi maris. 42 Militum autem consilium fuit ut custodias occiderent: nequis cum enatasset, effugeret. 43 Centurio autem volens servare Paulum, prohibuit fieri: iussitque eos, qui possent natare, emittere se primos, et evadere, et ad terram exire: 44 et ceteros alios in tabulis ferebant: quosdam super ea quae de navi erant. Et sic factum est, ut omnes animae evaderent ad terram.