Latin · ~5 min
28.5 to 28.8
Biblia Sacra, Actus Apostolorum 28.5-8
Not analysed yet
23 Cum constituissent autem illi diem, venerunt ad eum in hospitium plurimi, quibus exponebat testificans regnum Dei, suadensque eis de Iesu ex lege Moysi et prophetis a mane usque ad vesperam. 24 Et quidam credebant his quae dicebantur: quidam vero non credebant. 25 Cumque invicem non essent consentientes, discedebant dicente Paulo unum verbum: Quia bene Spiritus Sanctus locutus est per Isaiam prophetam ad patres nostros, 26 dicens: Vade ad populum istum, et dic ad eos: Aure audietis, et non intelligetis: et videntes videbitis, et non perspicietis. 27 Incrassatum est enim cor populi huius, et auribus graviter audierunt, et oculos suos compresserunt: ne forte videant oculis, et auribus audiant, et corde intelligant, et convertantur, et sanem eos. 28 Notum ergo sit vobis, quoniam gentibus missum est hoc salutare Dei, et ipsi audient. 29 Et cum haec dixisset, exierunt ab eo Iudaei, multam habentes inter se quaestionem. 30 Mansit autem biennio toto in suo conducto: et suscipiebat omnes qui ingrediebantur ad eum, 31 praedicans regnum Dei, et docens quae sunt de Domino Iesu Christo cum omni fiducia, sine prohibitione. The Bible Christian Latin The Latin Library The Classics Page