Latin · ~10 min
28.1 to 28.4
Biblia Sacra, Actus Apostolorum 28.1-4
Not analysed yet
28] 1 Et cum evasissemus, tunc cognovimus quia Melita insula vocabatur. Barbari vero praestabant non modicam humanitatem nobis. 2 Accensa enim pyra, reficiebant nos omnes propter imbrem, qui imminebat, et frigus. 3 Cum congregasset autem Paulus sarmentorum aliquantam multitudinem, et imposuisset super ignem, vipera a calore cum processisset, invasit manum eius. 4 Ut vero viderunt Barbari pendentem bestiam de manu eius, ad invicem dicebant: Utique homicida est homo hic, qui cum evaserit de mari, ultio non sinit eum vivere. 5 Et ille quidem excutiens bestiam in ignem, nihil mali passus est. 6 At illi existimabant eum in tumorem convertendum, et subito casurum et mori. Diu autem illis exspectantibus, et videntibus nihil mali in eo fieri, convertentes se, dicebant eum esse deum. 7 In locis autem illis erant praedia principis insulae, nomine Publii, qui nos suscipiens, triduo benigne exhibuit. 8 Contigit autem patrem Publii febribus et dysenteria vexatum iacere. Ad quem Paulus intravit: et cum orasset, et imposuisset ei manus, salvavit eum. 9 Quo facto, omnes qui in insula habebant infirmitates, accedebant, et curabantur: 10 qui etiam multis honoribus nos honoraverunt, et navigantibus imposuerunt quae necessaria erant. 11 Post menses autem tres navigavimus in navi Alexandrina, quae in insula hiemaverat, cui erat insigne Castorum. 12 Et cum venissemus Syracusam, mansimus ibi triduo. 13 Inde circumlegentes devenimus Rhegium: et post unum diem, flante austro, secunda die venimus Puteolos; 14 ubi inventis fratribus rogati sumus manere apud eos dies septem: et sic venimus Romam. 15 Et inde cum audissent fratres, occurrerunt nobis usque ad Apii forum, ac tres Tabernas. Quos cum vidisset Paulus, gratias agens Deo, accepit fiduciam. 16 Cum autem venissemus Romam, permissum est Paulo manere sibimet cum custodiente se milite. 17 Post tertium autem diem convocavit primos Iudaeorum. Cumque convenissent, dicebat eis: Ego, viri fratres, nihil adversus plebem faciens, aut morem paternum, vinctus ab Ierosolymis traditus sum in manus Romanorum, 18 qui cum interrogationem de me habuissent, voluerunt me dimittere, eo quod nulla esset causa mortis in me. 19 Contradicentibus autem Iudaeis, coactus sum appellare Caesarem, non quasi gentem meam habens aliquid accusare. 20 Propter hanc igitur causam rogavi vos videre, et alloqui. Propter spem enim Israel catena hac circumdatus sum. 21 At illi dixerunt ad eum: Nos neque litteras accepimus de te a Iudaea, neque adveniens aliquis fratrum nuntiavit, aut locutus est quid de te malum. 22 Rogamus autem a te audire quae sentis: nam de secta hac notum est nobis quia ubique ei contradicitur.