Latin · ~8 min
7.1 to 7.3
Biblia Sacra, Actus Apostolorum 7.1-3
Not analysed yet
7] 1 Dixit autem princeps sacerdotum: Si haec ita se habent? 2 Qui ait: Viri fratres et patres, audite: Deus gloriae apparuit patri nostro Abrahae cum esset in Mesopotamia, prius quam moraretur in Charan, 3 et dixit ad illum: Exi de terra tua, et de cognatione tua, et veni in terram quam monstravero tibi. 4 Tunc exiit de terra Chaldaeorum, et habitavit in Charan. Et inde, postquam mortuus est pater eius, transtulit illum in terram istam, in qua nunc vos habitatis. 5 Et non dedit illi haereditatem in ea, nec passum pedis: sed repromisit dare illi eam in possessionem, et semini eius post ipsum, cum non haberet filium. 6 Locutus est autem ei Deus: Quia erit semen eius accola in terra aliena, et servituti eos subiicient, et male tractabunt eos annis quadringentis: 7 et gentem cui servierint, iudicabo ego, dixit Dominus: et post haec exibunt, et servient mihi in loco isto. 8 Et dedit illi testamentum circumcisionis: et sic genuit Isaac, et circumcidit eum die octavo: et Isaac, Iacob: et Iacob, duodecim patriarchas. 9 Et patriarchae aemulantes, Ioseph vendiderunt in Aegyptum, et erat Deus cum eo: 10 et eripuit eum ex omnibus tribulationibus eius: et dedit ei gratiam et sapientiam in conspectu pharaonis regis Aegypti, et constituit eum praepositum super Aegyptum, et super omnem domum suam. 11 Venit autem fames in universam Aegyptum, et Chanaan, et tribulatio magna: et non inveniebant cibos patres nostri. 12 Cum audisset autem Iacob esse frumentum in Aegypto, misit patres nostros primum: 13 et in secundo cognitus est Ioseph a fratribus suis, et manifestatum est Pharaoni genus eius. 14 Mittens autem Ioseph accersivit Iacob patrem suum, et omnem cognationem suam in animabus septuaginta quinque. 15 Et descendit Iacob in Aegyptum: et defunctus est ipse, et patres nostri. 16 Et translati sunt in Sichem, et positi sunt in sepulchro, quod emit Abraham pretio argenti a filiis Hemor filii Sichem.